A26815:182
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Inter tot juges divinae legis evolutiones secundo anno ab Heptapli editione, opusculum etiam de Ente & Uno decem capitibus distinctum, absoluit: breve quidem corpore, sed amplum viribus, sed altissimis & Philosophorum dogmatis, & Theologicis sensibus undequaque respersum, quo superius Ente non esse unum, sed sibi invicem respondere, aequalique esse ambitu ostendit, controversiamquesuper ear à Platonis Aristotelisque sectatoribus habitam, recensuit, asseverans Academicos illos qui contrarium contenderunt verum Platonis dogma non assequutos, sensumque prorsus communem inter Aristotelem & Platonem de Uno & Ente, sicut & de reliquis in universum, & si verba dissiderent, demonstraturus erat non defuisse: ⟨p. 95⟩ultimo quoque Operis capite, totam disputationem, ad institutionem vitae & morum emendationem, non minus ingeniosè convertit. Adversum quod opus Antonius Faventinus, egregius alioquin Philosophus, nonnulla quatuor epistolis objectamenta protulit, quarum tribus ipse respondit, quartae verò, vel quia fideliter delata non fuit, vel quia ex praescriptis responderi posse putavit, vel alia quapiam de causa, quae justa tamen credenda est, mentionem quod sciverim non habuit, cui nos, postquâm decessit è vita, ne falsa vel latranti malevolis, vel sinistri aliquid credendi rudibus praeberetur occasio, respondendi munus obivimus. Illudque potissimum curavimus, ut ex praecedentibus ipsius sententiis, fuisse magna ex parte responsum monstraremus. Vidimus etiam nonnulla Platonica vernaculo sermone ab eo digesta, quibus multa ad priscorum Theologiam enodandam facientia, multa in aenigmatibus & scirpis abstrusa sapientum sensa reserantia, deprehenduntur, quae forsan, majus ocium nacti, Latina reader tentabimus, ne tanti hominis supereminens doctrina hisce de rebus maximè pervia, quibusque vulgi ante ora feratur.
Inter tot juges divinae legis evolutiones secundo anno ab Heptapli editione, opusculum etiam de Ente & Uno decem capitibus distinctum, absoluit: breve quidem corpore, sed amplum viribus, sed altissimis & Philosophorum dogmatis, & Theologicis sensibus undequaque respersum, quo superius Ente non esse unum, sed sibi invicem respondere, aequalique esse ambitu ostendit, controversiamquesuper ea re à Platonis Aristotelisque sectatoribus habitam, recensuit, asseverans Academicos illos qui contrarium contenderunt verum Platonis dogma non assequutos, sensumque prorsus communem inter Aristotelem & Platonem de Uno & Ente, sicut & de reliquis in universum, & si verba dissiderent, demonstraturus erat non defuisse: