A26815:195
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Ferrariae quoque eum ex amicis quidam, Pandulpho Collenutio Pisaurensi, jurisconsulto perspicacis ingenii viro, & multifariae lectionis, quo amico familiarissimè utebatur, suasissent, ut eum adduceret quibuscunque rationibus posset, ad Cardinalatus dignitatem petendam, vel certe si eam Pontifex offerret (quod multis futurum videbatur) amplectendam idque Pandulphus subhaesitans pertentasset, quippè qui non ignarus esset, omnia illum malle, quàm hujusmodi honoribus commisceri, ipse qua erat animi magnitudine, responderi protinus propheticum illud, per epistolam jussit: Non sunt cogitationes meae, cogitations vestrae, contemplans fortè de bonis Ecclesiae, quorum pars maxima pauperibus haereditario jure debetur, magnificos ducere apparatus non oportere. Sanctissimorum item hominum exempla ante oculos posita, Ambrosii scilicet, Augustini, Martini, caeterorumque, qui Episcopatus dignitatem oblatam effugerunt, diuque id muneris antequam obirent, detractaverunt. quid quod & non modo ab Cardinalatu ipso, sed & ab suprema summi pontificii potestate sactissimum Caelestinum see abdicasse legerat, ipsumque totius Christianae reipublicae humeris onus excussisse (onus verè, cùm subeuntibus maximum paretur praemium, invitis scilicet & parendi tantûm juvandique gratia illud amplectentibus) persuasissimum erat viro Philosopho, non esse laudis cumulasse divitias, non quaesisse honores, sed renuisse: & umbratilem renuendo gloriam, veram adipisci, quae semper virtutes, ceu comes individua & assecla comitatur, humanam gloriam vel pro nihilo habebat, ajebatque saepiùs, famam vivis non nihil, mortuis minimè profuturam, tantumque propriam aestimasse doctrinam agnovimus, quantum utilitati Ecclesiae, & eliminandis explodendisque adversis erroribus conduceret. Quinetiam ad eam perfectionis metam pervenisse percepimus, ut scilicet parum curaret, si ejus commentationes, non sub proprio nomine publicitus ederentur, dum tamen id ipsum quod sub Pici nomine facturae fuerant, afferrent hominibus emolumenti, minimumque aliis amplius assici libris, praeterquam Veteri Novoque testamento, aetatisque residuum in eis semper voluendis, consumere statuisse: nisi publica cum stimularet utilitas, cum videret tot, & tanta quae conceperat, & parturierat passim ab omnibus non efflagitari modo, sed & immatura exigi:
Ferrariae quoque eum ex amicis quidam, Pandulpho Collenutio Pisaurensi, jurisconsulto perspicacis ingenii viro, & multifariae lectionis, quo amico familiarissimè utebatur, suasissent, ut eum adduceret quibuscunque rationibus posset, ad Cardinalatus dignitatem petendam, vel certe si eam Pontifex offerret (quod multis futurum videbatur) amplectendam idque Pandulphus subhaesitans pertentasset, quippè qui non ignarus esset, omnia illum malle, quàm hujusmodi honoribus commisceri, ipse qua erat animi magnitudine, responderi protinus propheticum illud, per epistolam jussit: Non sunt cogitationes meae, cogitationes vestrae, contemplans fortè de bonis Ecclesiae, quorum pars maxima pauperibus haereditario jure debetur, magnificos ducere apparatus non oportere. Sanctissimorum item hominum exempla ante oculos posita, Ambrosii scilicet, Augustini, Martini, caeterorumque, qui Episcopatus dignitatem oblatam effugerunt, diuque id muneris antequam obirent, detractaverunt. quid quod & non modo ab Cardinalatu ipso, sed & ab suprema summi pontificii potestate sactissimum Caelestinum se abdicasse legerat, ipsumque totius Christianae reipublicae humeris onus excussisse (onus verè, cùm subeuntibus maximum paretur praemium, invitis scilicet & parendi tantûm juvandique gratia illud amplectentibus) persuasissimum erat viro Philosopho, non esse laudis cumulasse divitias, non quaesisse honores, sed renuisse: & umbratilem renuendo gloriam, veram adipisci, quae semper virtutes, ceu comes individua & assecla comitatur, humanam gloriam vel pro nihilo habebat, ajebatque saepiùs, famam vivis non nihil, mortuis minimè profuturam, tantumque propriam aestimasse doctrinam agnovimus, quantum utilitati Ecclesiae, & eliminandis explodendisque adversis erroribus conduceret. Quinetiam ad eam perfectionis metam pervenisse percepimus, ut scilicet parum curaret, si ejus commentationes, non sub proprio nomine publicitus ederentur, dum tamen id ipsum quod sub Pici nomine facturae fuerant, afferrent hominibus emolumenti, minimumque aliis amplius assici libris, praeterquam Veteri Novoque testamento, aetatisque residuum in eis semper voluendis, consumere statuisse: nisi publica cum stimularet utilitas, cum videret tot, & tanta quae conceperat, & parturierat passim ab omnibus non efflagitari modo, sed & immatura exigi: