A26815:1833
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Pontificii quidam fabulantur Joachimum Petri nostri Patrem fuisse Monachum, deinde Monastici voti desertorem: Quod commentum noster sic confutat in libro cui titulus est Novitas Papismi. Si pater meus Monachus fuisset, & mox Reformatam Religionem amplexus, uxorem duxisset nullam inde sanguini meo maculam aspergi putaverim. At id falsum esse populares ejus Au•elianenses norunt. Tum erectus ejus in adversis animus, affabilis co•victus, morumque gravis & amoena facilitas, tantum à claustrali genio distabant, quantum Coelum à Terra, & Missa ab Evangelio.
Pac ut videbatur constituta anno 1570. Joachimo integram fuit domum redire & familiam suam recolligere, Sed br•via fuerunt illa Halci•nia. Nam anno 1572. cum Carolus IX. Protestants Proceres nuptiis sororis suae Margar••ae cum Henrico Nava•ae Principe del••tos convocasset, & convocatos trucidasset, con • famosa illa Bartholomaeana int•rnec•o Galliam Universam ⟨p. 698⟩pervasit. Joachimo interfectores fugienti vix licuit liberos suos quatuor, infants Ruffinae cuidam è vicinia Romanae Religionis mulieri, quae famula ejus quondam fuerat, servandos committere Ruffina infants sub lecti lodice occultavit. Petrus nondum quadrimulus loci incommoda aegre ferens, ejulavit, Statimque percussores jussi neque sexui neque aetati parcere infants perquisitum venerunt. Ruffina ne pueruli ejulatus audiretur stanneam & aeream supellectilem quasi aliud agens, de forulis dejecit, strepitum clamosa vociferation augens, & vasa collisa ita recolligens ut magis collideret, donec sicarii abscederent. Vix pedemdomo extulerant quum ad infantes Ruffina accucurrit, Petrumque seminecem à certissima morte liberavit. Quippe Hestera septennis, periculi ab istis hominibus gnara, Petri ejulantis os manu occludens paulum abfuit quin sedulitate sua praefocasset. Atque hanc Hesteram servabat Providentia Divina ex qua uxore Nobilissimus Vir Renatus Bochartus illustrem Samuelem Bochartum susciperet.