A26815:1846
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Praeter Philosophicam Professionem Graecam linguam in Collegio Theologico docuit; cujus linguae erat apprime peritus. In libro cui titulus est Novitas Papismi suam in Graecis literis peritiam simul & Perronii ignorantiam satis ostendit.
Propter ejus Graece scribendi & loquendi peritiam, & Italicae linguae usum, invitatus fuit à Legato quem Henricus IV. ad Turcicum Imperatorem mittebat, ut cum Graeca natione & mercatoribus qui plurimum Italica lingua utuntur, haberet commercium. Suadebat Buzenvallius ut paupertate Ministerii Evangelici valere jussa ad Seculi negotia transiret. Ejus tum ingenii tum corporis elegantiam, in convictu suavitatem, ad res gerendas industriam id plurimum suadere: cogitaret Ministerii in amplissima civitate laborem gravissimum, superbiam Cleri, proterviam Monachorum, ronchos vulgi, omnia quae veritas parit odia: ne sciens & volens tot mala capiti atque existimationi suae accerseret. Haec incassum, quanquam ab amicissimo viro profecta. Omnia haec praeceperat atque animo ante peregerat Molinaeus. Potior apud eum voluntas Deo semet consecrandi, & pro Deo nullos labores recusandi, omnia pericula adeundi fuit.
Magna cum jucunditate & existimatione in Batavia vixit, quam alteram suam patriam solebat appellare. Tandem ab Ecclesia Parisiensi diu efflagitatus, ab Academiae Curatoribus missionem obtinuit. Abiens Bataviae i• signi Poemate valedixit, cui titulus est Panegyricus Bataviae. At Batavia dimissum ita dilexit, ut post annos duodecim omni opera & studio ad Theologiae cathedram Leyda vocaverit, mox etiam Groninga. Sed irrito conatu; citius enim oculos suos à Parisiensibus quam Molinaeum suum impetrassent.