A26815:1841
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
In Batavia amicorum coryphaeum habuit Buzenvallium, Franciae Legatum; tunc enim Henricus IV. Protestantibus Legatis ad Protestantes Principes & Provincias utebatur. Is semper Molinaeum familiariter habuit, eique Gulielmi Auriaci viduae, Henrici Matris, benevolentiam conciliavit.
Hac in re sane Principis matronae favour ei profuit quod, Philosophicae professionis cathedra vacant, licuit illi pro cathedra cum aemulis disputare, eamque disputatione adeptus est, hoc tantum eo favore consecutus ut merito suo posset ad id quo dignus erat assurgere.
Hac in re sane Principis matronae favor ei profuit quod, Philosophicae professionis cathedra vacante, licuit illi pro cathedra cum aemulis disputare, eamque disputatione adeptus est, hoc tantum eo favore consecutus ut merito suo posset ad id quo dignus erat assurgere.
Jamque Doctor in Cathedra, annos natus viginti quatuor, praelegebat Organum Graecum Aristotelis, mox libros Physicorum, De Coelo De Generatione & Corruptione, De Anima, De Meteoris, frequentibus disputationibus Discipulos exercebat, in magna semper Auditorum frequentia. Plerique autem eorum qui Leydae in Cathedras successerunt, aut insignes in ea Schola literis claruerunt, ejus fuerunt discipuli: inter caeteros Hugo Grotius, & sane in isto Philosophico, tanquam gladiatorio Ludo rudibus batuendo per quinque aut sex annos didicit arma decretoria tractare in totius Europae Theatro eminentissimo, & sacram veritatem feliciter propugnare innumeris prope congressibus cum hostibus Pontificiis. Molinaeus quidem multis artibus pollebat: Sed omnium eminentissima fuit disputandi peritia, multo usu confirmata, mirum Ingenii acumen, serenum judicium non unquam ira aut impatientia obturbatum, quae disputationes gravissime institutas solent abrumpere.