A26815:1854
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Quandiu Regia soror vixit (nempe quinque annis post nuptias suas) quotannis è Gallia vere novo iter in Lotharingiam faciebat, & cum ea Molinaeus. Cum enim quatuor Pastores ita annum inter se divisissent ut per vices singuli quarta any part Regiae sorori ministrarent, sors Molinaei semper in itinerans illud Ministerium, incidebat. Quinimo extra Molinaei sortem quotidie ferme Regia soror eum secum habebat, ejusque filiolum sinu sinufovebat. Atque eo favore vir sanctus non ad rei domesticae incrementum sed ad Principis feminae in sacra Religione confirmationem utebatur. Quod sane erat summe necessarium. Urgebat enim Regem Papa ut sororem suam ad Ecclesiam Romanam perduceret. Idque Rex sedulo adnitebatur; doctissimos & vaferrimos totius Cleri immittens Perronium & Cottonum. Isti quidem Molinaeum acriter adoriebantur antequam eum bene nossent. Sed cito subsedit illa pugnacitas. Nam sacrae veritatis robore & vivido Molinaei ingenio cum pa•i eruditione conjuncto, ab eo postea lacessendo caute abstinuerunt & aliis niinus cautis arduum illud tentamentum reliquerunt. Nec fere unus ab • t dies quin ab hostibus impeteretur, quos Deo adjuvante ita retundeb • cum expertis consultissimum videretur Molinaeum intactum relinquere.
Quandiu Regia soror vixit (nempe quinque annis post nuptias suas) quotannis è Gallia vere novo iter in Lotharingiam faciebat, & cum ea Molinaeus. Cum enim quatuor Pastores ita annum inter se divisissent ut per vices singuli quarta anni parte Regiae sorori ministrarent, sors Molinaei semper in itinerans illud Ministerium, incidebat. Quinimo extra Molinaei sortem quotidie ferme Regia soror eum secum habebat, ejusque filiolum sinu sinufovebat. Atque eo favore vir sanctus non ad rei domesticae incrementum sed ad Principis feminae in sacra Religione confirmationem utebatur. Quod sane erat summe necessarium. Urgebat enim Regem Papa ut sororem suam ad Ecclesiam Romanam perduceret. Idque Rex sedulo adnitebatur; doctissimos & vaferrimos totius Cleri immittens Perronium & Cottonum. Isti quidem Molinaeum acriter adoriebantur antequam eum bene nossent. Sed cito subsedit illa pugnacitas. Nam sacrae veritatis robore & vivido Molinaei ingenio cum pa•i eruditione conjuncto, ab eo postea lacessendo caute abstinuerunt & aliis niinus cautis arduum illud tentamentum reliquerunt. Nec fere unus ab • t dies quin ab hostibus impeteretur, quos Deo adjuvante ita retundeb cum expertis consultissimum videretur Molinaeum intactum relinquere.