A26815:1851
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Lutetiam venit Molinaeus Feb. 28. 1599. Sed antequam tanti oneris & periculi munus aggrederetur, Patrem suum in oppido Jargeo adiit, & tres menses orationi & studio assiduo dedit. Circa id tempus Catharina Regis Henrici soror eo jubente Duci Barriae Ducis Lotharingiae filio nupta fuit. Ea in Reformata Religione invito fratre constanter perseverabat, eique ministrabant per vices Ecclesiae Parisiensis Pastores, in Regiis aedibus, ibique coram ea Dominicis diebus concionabantur, profecturae Regis sorori cum viro in Lotharingiam assignaverunt Pastores Montignium seniorem Pastorem Ecclesiae, qui Principi foemine in eo itinere ministraret. Recusabat provinciam Montignius senio fractus & emeritus, rogabatque ut sibi substitueretur Molinaeus juvenis, & ad itinera obeunda expeditus. Hoc consilium adjuvabat Regia soror quae Molinaeo praecipue favebat.
Paruit jubenti Molinaeus, cumque in itinere Princeps exciperetur in Episcoporum & Abbatum Palatiis, Molinaeus in Meldensis Episcopi Palatio concionatus est; mox in Catalaunensis, & in Jovarrensi Abbatia.
Vitriaci in Campania cum Regii hospitiorum designatores expectarentur, Vidua forma bona atque aetate•integra agnatum suum primarium civitatis Magistratum adiit, rogavitque ut Regis sororis Pastorem hospitem haberet, verita nempe ne quis importunus hospes sibi assignaretur. Quippe audiverat senem Montignium ad id Officii ab Ecclesia Parisiensi fuisse designatum. Melius quam rogaverat obtinuit vidua, egregium juvenem Molinaeum, quicum post mensem unum aut alterum felici conjugio copulata fuit.