A26815:1864
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Triduo igitur Molinaeus respondens expertus est in eo certamine Dei Opt. Max. auxilium, quod ipsi nunquam in causa Dei defuit. Post tridui laborem exantlatum cum solus sero vesper in musaeo suo sederet Molinaeus, Ecce quidam in sacrificuli habitu musaei ostium pulsavit. Cum Molinaeus ostium adaperuisset homo magno impetu ingredi adnixus est. Molinaeus totis viribus nitentem repulit. Dumb uterque robore contendit, ille impellendo hic depellendo, homo accurrentium strepitu territus, quos alta voce ad auxilium Molinaeus vocabat, sese celerrime foras proripuit. Nempe cum ex disputationis pacto postridie Molinaeus opponentis parts agere debuisset non temere nostri existimaverant percussorem a Sorbonensibus immissum faisse qui formidandum opponentem de medio tolleret. Sane eos noluisse […] Molinaeus ex Collationis ⟨p. 704⟩pacto opponeret, patuit proxima die. Cum enim Molinaeus ad constitutum disputationis locum venisset opponens futurus, exceptus fuit Regis mundato disputationem prohibente.
Triduo igitur Molinaeus respondens expertus est in eo certamine Dei Opt. Max. auxilium, quod ipsi nunquam in causa Dei defuit. Post tridui laborem exantlatum cum solus sero vespere in musaeo suo sederet Molinaeus, Ecce quidam in sacrificuli habitu musaei ostium pulsavit. Cum Molinaeus ostium adaperuisset homo magno impetu ingredi adnixus est. Molinaeus totis viribus nitentem repulit. Dum uterque robore contendit, ille impellendo hic depellendo, homo accurrentium strepitu territus, quos alta voce ad auxilium Molinaeus vocabat, sese celerrime foras proripuit. Nempe cum ex disputationis pacto postridie Molinaeus opponentis partes agere debuisset non temere nostri existimaverant percussorem a Sorbonensibus immissum faisse qui formidandum opponentem de medio tolleret. Sane eos noluisse 〈…〉 Molinaeus ex Collationis ⟨p. 704⟩pacto opponeret, patuit proxima die. Cum enim Molinaeus ad constitutum disputationis locum venisset opponens futurus, exceptus fuit Regis mundato disputationem prohibente.