A26815:1860
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Semel me cupido incessit Nosocomium insanorum visendi. Ingressum me comiter excepit multae gravitatis senex; Me deduxit ad omnes insanientes, & singulorum diversas insanias mihi exposuit. Iste, inquit, sese existimat totum esse nivem concretam & ad ignem timet accedere ne dissolvatur. Ille se putat in urnam fictilem transformatum; quare parietes vitat, nec quemquam patitur ad se accedere ne allisione frangatur. Quatuor isti graviore insania laborant; enimvero see putant spiritu prophetiae afflatos. Hic se putat esse Eliam, Alter iste se esse Jeremiam, Tertius Danielem, Quartus S. Paulum: Ego vero qui sum Spiritus Sanctus novi eos omnes esse insanos aut impostors, nam nunquam à me missi fuerunt. Sic Reverendus Senex postquam mihi aliorum insanorum morbos exposuisset, tandem & suum explicuit. Neque micam unam insaniae in eo observavi, adeo sobrie loquebatur multa cum gravitate & fide, donec se professus est esse Spiritum Sanctum. Consimilem desipientiam videre est in Reformatam (scilicet) Religionem profitentibus. Inter eos videas sapientes & religiosas Principes foeminas, [innuebat Cottonus Regis sororem] sapientes & fideles Quaestores Fisci [innuebat Sullium Ducem] fortes & prudentes exercituum Duces [innuebat Bullionium Ducem] Sapientes & eruditos Senators Regios [innuibat Plessaeum Mornayum], omnes omnibus in rebus sapientes, nisi quod se putant habere Spiritum sanctum quem non habent. Concionis materia suppar proaeemio, supparem effectum in audientium animis edidit. Omnes hilares effecit, neminem in side aut moribus meliorem.
Semel me cupido incessit Nosocomium insanorum visendi. Ingressum me comiter excepit multae gravitatis senex; Me deduxit ad omnes insanientes, & singulorum diversas insanias mihi exposuit. Iste, inquit, sese existimat totum esse nivem concretam & ad ignem timet accedere ne dissolvatur. Ille se putat in urnam fictilem transformatum; quare parietes vitat, nec quemquam patitur ad se accedere ne allisione frangatur. Quatuor isti graviore insania laborant; enimvero se putant spiritu prophetiae afflatos. Hic se putat esse Eliam, Alter iste se esse Jeremiam, Tertius Danielem, Quartus S. Paulum: Ego vero qui sum Spiritus Sanctus novi eos omnes esse insanos aut impostores, nam nunquam à me missi fuerunt. Sic Reverendus Senex postquam mihi aliorum insanorum morbos exposuisset, tandem & suum explicuit. Neque micam unam insaniae in eo observavi, adeo sobrie loquebatur multa cum gravitate & fide, donec se professus est esse Spiritum Sanctum. Consimilem desipientiam videre est in Reformatam (scilicet) Religionem profitentibus. Inter eos videas sapientes & religiosas Principes foeminas, [innuebat Cottonus Regis sororem] sapientes & fideles Quaestores Fisci [innuebat Sullium Ducem] fortes & prudentes exercituum Duces [innuebat Bullionium Ducem] Sapientes & eruditos Senatores Regios [innuibat Plessaeum Mornayum], omnes omnibus in rebus sapientes, nisi quod se putant habere Spiritum sanctum quem non habent. Concionis materia suppar proaeemio, supparem effectum in audientium animis edidit. Omnes hilares effecit, neminem in side aut moribus meliorem.