A26815:1873
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Quanquam Rex Henricus IV. infensus erat Molinaeo quod in sororis suae religione tuenda suis conatibus obstitisset, tamen eum faciebat maximi, quod sic Molinaeo innotuit. Cum expeditionem in Flandriam pararet, Nobilem Protestantem Chesneum cui maxim confidebat his mandatis instruxit. Cum diutius sim domo abfuturus, id magnopere mihi curae est ut dum abfuero in regno meo quieta sint omnia. Timeo autem ab duobus inquietis hominum ordinibus ne turbas cicant, Jesuitis & Ministris junioribus. Idoneos homines mihi delegi qui cum Jesuitis agant. Te qui cum Ministris agas deligo. Tu quum abiero Molinaeum convenito. Dicito meminisse me quacum cura & fide sorori meae in vivis agenti ministraverit. Rogare me ut pro incolumitate mea & expeditionis meae felici successu precetur. Me absente ad quietem se componat, neminem provocet, nemini provocanti respondeat. Interim à me hanc crumenam accipiat.
Quanquam Rex Henricus IV. infensus erat Molinaeo quod in sororis suae religione tuenda suis conatibus obstitisset, tamen eum faciebat maximi, quod sic Molinaeo innotuit. Cum expeditionem in Flandriam pararet, Nobilem Protestantem Chesneum cui maxime confidebat his mandatis instruxit. Cum diutius sim domo abfuturus, id magnopere mihi curae est ut dum abfuero in regno meo quieta sint omnia. Timeo autem ab duobus inquietis hominum ordinibus ne turbas cicant, Jesuitis & Ministris junioribus. Idoneos homines mihi delegi qui cum Jesuitis agant. Te qui cum Ministris agas deligo. Tu quum abiero Molinaeum convenito. Dicito meminisse me quacum cura & fide sorori meae in vivis agenti ministraverit. Rogare me ut pro incolumitate mea & expeditionis meae felici successu precetur. Me absente ad quietem se componat, neminem provocet, nemini provocanti respondeat. Interim à me hanc crumenam accipiat.
Rege post paucos dies interempto, Chesneus Molinaeum convenit, eique haec Regis tulit mandata, crumenam quoque obtulit. Quid pecuniae crumena continuerit non rogavit Molinaeus, nec eam accipere voluit; Nimia forsan religione.