A26815:1877
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Petri hostis Petrus Christi insidiatur ovili, Quo deglubere, quo dilaniare queat, More lupi, & vere lupus est cui nomen & omen Et mores insunt ingeniumque lupi.
Quem lusum hoc lusu ultus est Molinaeus Quisquis es insulso qui fundis acumine versus, Hellespontiaco victima digna Deo. Quam frustra vacuum scalpsisti sinciput? O quos Risus hybrida vox semilatina movet. Dumb tua mens vary turbata elementa pererrat, Et spargis virus nomen in innocuum. Quin & in hoc casu quaedam est industria, dum tu In laudem imprudens nomina nostra trahis. Namque lupo cohibemus equos; agitator equorum Improbioris equi comprimit ora lupo. Qui in gyrum cogit, facilique peritus habena Compositos gressus agglomerare docet. Ergo lupus mundo est qui fraenans ora lupato Dura, per errorum devia monstrat iter. Nec mirum si nos Papalis verna culinae Si ciniflo Satanae, dixerit esse lupos. Cum Christum Satanam Pharisaeus dicat apella Nemo bonus secum mitius optet agi. Ergo Dei servum vanis latratibus urgens Meque lupum appellans desinat esse canis.
Quem lusum hoc lusu ultus est Molinaeus Quisquis es insulso qui fundis acumine versus, Hellespontiaco victima digna Deo. Quam frustra vacuum scalpsisti sinciput? O quos Risus hybrida vox semilatina movet. Dum tua mens varie turbata elementa pererrat, Et spargis virus nomen in innocuum. Quin & in hoc casu quaedam est industria, dum tu In laudem imprudens nomina nostra trahis. Namque lupo cohibemus equos; agitator equorum Improbioris equi comprimit ora lupo. Qui in gyrum cogit, facilique peritus habena Compositos gressus agglomerare docet. Ergo lupus mundo est qui fraenans ora lupato Dura, per errorum devia monstrat iter. Nec mirum si nos Papalis verna culinae Si ciniflo Satanae, dixerit esse lupos. Cum Christum Satanam Pharisaeus dicat apella Nemo bonus secum mitius optet agi. Ergo Dei servum vanis latratibus urgens Meque lupum appellans desinat esse canis.