A26815:1880
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Duobus mensibus ante Molinaei profectionem acta fuerant Blaesis totius Franciae Comitia. In quibus Perronius Cardinalis orationem habuerat qua Papae potestatem attribuerat Reges regnis suis exuendi. Eamque orationem ad Regem Jacobum miserat. Commodum advenerat ad Regem Molinaeus qui Regis ad illam Orationem animadversione; Gallice verteret. Titulus Regii libri fuit Vindiciae Juris Regum; fuitque Gallice primum editus Londini, an. 1615. mox Anglice.
Accersitum ergo Molinaeum, & opportune advenientem, Rex summa cum benevolentia excepit: Prandens solebat cum Molinaeo sermones habere; Pransus eum adstantium Magnatum alicui commendare, quicum pranderet. Quandoque etiam cum Molinaeo & Mayernio remotis arbitris animum curis gravem colloquio suavi relaxabat: Nec sane potuisset in orb terrarum duos amoenioris ingenii viros quibuscum familiarius versaretur sibi deligere.
Accersitum ergo Molinaeum, & opportune advenientem, Rex summa cum benevolentia excepit: Prandens solebat cum Molinaeo sermones habere; Pransus eum adstantium Magnatum alicui commendare, quicum pranderet. Quandoque etiam cum Molinaeo & Mayernio remotis arbitris animum curis gravem colloquio suavi relaxabat: Nec sane potuisset in orbe terrarum duos amoenioris ingenii viros quibuscum familiarius versaretur sibi deligere.
Ad Comitia Contabrigiensia Rex proficiscens Molinaeum co deduxit. Qui ab Academia oblatum Doctoratus gradum gratissimo animo accepit. Inde cum Rege reversum Rex voluit Gallice concionantem audire. Paruit Molinaeus, & in Sacello Palatii Grenovicensis coram Rege concionatus est; Textus fuit Rom. 1. 16. Non me pudet Evangelii Christi.