A26815:1867
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Huic affine est quod Jacobum Primirosium insignem Medicum memorantem audivi sibi Lutetiam ad Scholas Medicinae misso, anno 1615. Molinaeum praelegisse Aphorismos Hippocratis multa cum eruditione. Haec temporibus longe disjuncta simul posui propter argumenti cognationem. Sed eo unde digressus sum redeo.
Postremus Regiae sororis morbus multum & diu exercitam Molinaei pietatem & industriam tenuit. Enimvero ejus fidei perpetuus firme confirmator, nec minis, nec vi quidem, potuit ab officio dimoveri. Moribundae adstantem Perronius violenter depellere semel aggressus est, dicens se ab Rege missum, & ejus esse dignitatis cui loco cedar Molinaeus ubique deberet. Molinaeus vim vi depellens & lecti columnam prehendens, respondit sibi primum locum ad Regiae sororis lectum deberi: Sibi non verisimile videri Regem veil sororis suae conscientiae vim infer. Denique veil see aegrotantis sententiae parere; edicat Regia soror suam de ea re voluntatem: Nec defuit sibi pia Princeps, sed aperte & sine circuitione locuta est, Velle se in Reformata Religione mori, & Molinaeum usque ad mortem sibi adesse. Adfuit igitus sedulus & assiduus, donec à Christo redemptam animam in manus Redemptoris sui reddidisset. Rex sane Papae & Clero Romano placer cupiens, quantum sine aperta vi potuit adnixus est ut in Romana profession moreretur: Regemque sibi eo nomine infensum fuisse Molinaeus opinatus est.
Postremus Regiae sororis morbus multum & diu exercitam Molinaei pietatem & industriam tenuit. Enimvero ejus fidei perpetuus firme confirmator, nec minis, nec vi quidem, potuit ab officio dimoveri. Moribundae adstantem Perronius violenter depellere semel aggressus est, dicens se ab Rege missum, & ejus esse dignitatis cui loco cedere Molinaeus ubique deberet. Molinaeus vim vi depellens & lecti columnam prehendens, respondit sibi primum locum ad Regiae sororis lectum deberi: Sibi non verisimile videri Regem velle sororis suae conscientiae vim inferre. Denique velle se aegrotantis sententiae parere; edicat Regia soror suam de ea re voluntatem: Nec defuit sibi pia Princeps, sed aperte & sine circuitione locuta est, Velle se in Reformata Religione mori, & Molinaeum usque ad mortem sibi adesse. Adfuit igitus sedulus & assiduus, donec à Christo redemptam animam in manus Redemptoris sui reddidisset. Rex sane Papae & Clero Romano placere cupiens, quantum sine aperta vi potuit adnixus est ut in Romana professione moreretur: Regemque sibi eo nomine infensum fuisse Molinaeus opinatus est.