A26815:1883
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Post trimestrem in Anglia moram, ab optimo Rege dimitti obsecravit, & ad gregem suum remitti cui reditum suum pollicitus erat: Rex summa opera adnixus est eum perpetuo secum habere.
Nec defuerunt honorum & opum pollicitationes, quibus cum obfirmatum animum & promissi tenacem non posset expugnare, subiratus dimisit, eum indignum Regis amicitia pronuntians. Abeuntem tamen muneratus est Prebenda Cantuariensi, fratrem ejus torque aureo. Post aliquot annos Praebendae addidit Rectoriam sine Cura. Proventus utriusque ducentae librae.
Relicta Anglia Molinaeus Boloniam appulit. Appulso Campaniolus Bolonaei Praefectus milites duos custodes assignavit, dum ipse ejus scrinia scrutabatur. Enimvero id quod jussus erat facere faciebat. Cum enim Condaeus Princeps Protestantium Gallorum tunc temporis gratiam ambiret ut ab iis adjutus Mariae Regis Matri arma inferret, suspicabantur Regii Molinaeum in Angliam à Protestantibus missum fuisse, ut auxiliares copias à Rege Jacobo impetraret. Postquam vero Praefectus in Molinaei schedis nullum ejus rei indicium invenit, liberum eum cum suis impedimentis dimisit, rogatum ut nemini de hac injuria conquereretur. Quam indignus fuerit ea suspicion Molinaeus, mox patebit.
Relicta Anglia Molinaeus Boloniam appulit. Appulso Campaniolus Bolonaei Praefectus milites duos custodes assignavit, dum ipse ejus scrinia scrutabatur. Enimvero id quod jussus erat facere faciebat. Cum enim Condaeus Princeps Protestantium Gallorum tunc temporis gratiam ambiret ut ab iis adjutus Mariae Regis Matri arma inferret, suspicabantur Regii Molinaeum in Angliam à Protestantibus missum fuisse, ut auxiliares copias à Rege Jacobo impetraret. Postquam vero Praefectus in Molinaei schedis nullum ejus rei indicium invenit, liberum eum cum suis impedimentis dimisit, rogatum ut nemini de hac injuria conquereretur. Quam indignus fuerit ea suspicione Molinaeus, mox patebit.