A26815:1896
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Post horae dimidiae moram, Tres Optimates qui prius egressi fuerant, regressi Molinaeum sic affati sunt: Infra praestolantur Illustrissimae Principum uxores & viduae percupientes audire te cum Episcopo super Religione conferentem. Ad eam rem (inquit Molinaeus) in me mora non erit ulla. Vereor tamen, Domini mei, ne ista arte ab aegrota divellar & postea ad eam redire prohibear. At illi, Nos vero tibi liberum fore ad eam post disputationem reditum sancte pollicemur. Secutus eos Molinaeus illustres feminas rogavit super quo Religionis capite vellent disputari. Super verbis Christi Hoc est corpus meum, inquit Longavillaea Princeps.
Molinaeus dixit genuinum sensum harum vocum dari à S. Paulo 1 Cor. 10. 16. Panis quem frangimus est Participatio corporis Domini.
At (inquit Episcopus) idem Apostolus affirmat verum corpus Christi in illa participatione edi, & allegavit 1 Cor. 11. 24. Christus discipulis suis dixit Accipite & manducate, hoc est corpus meum.