A26815:189
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Stylo quidem valdè probando usus est, semper non ascito, sed ingenuo, multiformi etiam, pro rerum varietate, qui & si totum (ut ajunt) Isocratis Myrothecion consumpserit, mundicie tamen & decore majestatis ornamento servavit. Nam & celebrata illa dicendi genera, quorum tria Gellius, Macrobius quatuor enarrat, ex commentationibus ipsius, nec impendio colliguntur: ibi copiosum, in quo Cicero dominari fertur: breve quod Salustio asscribitur: siecum Frontoni datum: pingue & floridum in quo Plinium & Symmachum lascivisse prodiderunt. At fortè copiam hanc Brutus non vocasset elumbem, nec Salustius immoderatam, siccitatem quoque Frontonis humectatam, Salustii brevitatem elongatam, floridam pinguedinem Plinii latiori in campo deportatam, non dissicile recto judicio orator deprehendet. Add his Livii lacteum fontem, fortè sine Patavinitate (ut ille inquit) adjectis flosculis plurimis Apulei. Verùm non hic in mutuata à Graecis Philosophia se exercuit, non in Atticis noctibus, non in fictis Saturnalibus ad laudandam propè Vergilii Aeneidem fabricatis: non in Romana historia, non in mera historia, naturae altissimis difficilibusque speculatibus vacua, sed in admiranda illa mundi fabrica, in incessendis sacrosanctae Catholicae Ecclesiae hostibus desudavit, in eliminandis Astrologis fatigatus est. In Theologicis quaestionibus excutiendis, in Aristotelis & Platonis concordia laboravit, in enarranda sacra eloquia incubuit, in commonendis & adhortandis amicis navavit operam. Verum hanc (de qua agimus) eloquentiam tantùm aberat ut affectaret, ut eos potiùs damnaret, qui pigmentata lenocinia scrupulosiûs exquirentes, omnes ingenii vires in vestigandis vocabulorum originibus accomodabant. Quae omnia plurimos eò propensius in ejus admirationem converter, quòd inter eorum literas diu & propensissimè versatus esset, qui Latinas literas eloquentiae floribus refertas non sunt professi (patiantur haec aequo animo nimii antiquitatis amatores) nam haec & si concisiùs compendiosiusque tamen eò fortè verius, quò me doctiores, & Hermolaus Barbarus, & Baptista Carmelita, & Marsilius Ficinus, & Matthaeus Bossus, & plaerique alii doctissimi & eloquentissimi viri prodidêre, Bibliothecas amplas tàm Latinorum, quàm Graecorum incredibili celeritate & perlegit, & excerpsit, nullasque (si modò facultas data) commendations illectas praeteriit.
Stylo quidem valdè probando usus est, semper non ascito, sed ingenuo, multiformi etiam, pro rerum varietate, qui & si totum (ut ajunt) Isocratis Myrothecion consumpserit, mundicie tamen & decore majestatis ornamento servavit. Nam & celebrata illa dicendi genera, quorum tria Gellius, Macrobius quatuor enarrat, ex commentationibus ipsius, nec impendio colliguntur: ibi copiosum, in quo Cicero dominari fertur: breve quod Salustio asscribitur: siecum Frontoni datum: pingue & floridum in quo Plinium & Symmachum lascivisse prodiderunt. At fortè copiam hanc Brutus non vocasset elumbem, nec Salustius immoderatam, siccitatem quoque Frontonis humectatam, Salustii brevitatem elongatam, floridam pinguedinem Plinii latiori in campo deportatam, non dissicile recto judicio orator deprehendet. Adde his Livii lacteum fontem, fortè sine Patavinitate (ut ille inquit) adjectis flosculis plurimis Apulei. Verùm non hic in mutuata à Graecis Philosophia se exercuit, non in Atticis noctibus, non in fictis Saturnalibus ad laudandam propè Vergilii Aeneidem fabricatis: non in Romana historia, non in mera historia, naturae altissimis difficilibusque speculatibus vacua, sed in admiranda illa mundi fabrica, in incessendis sacrosanctae Catholicae Ecclesiae hostibus desudavit, in eliminandis Astrologis fatigatus est. In Theologicis quaestionibus excutiendis, in Aristotelis & Platonis concordia laboravit, in enarranda sacra eloquia incubuit, in commonendis & adhortandis amicis navavit operam. Verum hanc (de qua agimus) eloquentiam tantùm aberat ut affectaret, ut eos potiùs damnaret, qui pigmentata lenocinia scrupulosiûs exquirentes, omnes ingenii vires in vestigandis vocabulorum originibus accomodabant. Quae omnia plurimos eò propensius in ejus admirationem convertere, quòd inter eorum literas diu & propensissimè versatus esset, qui Latinas literas eloquentiae floribus refertas non sunt professi (patiantur haec aequo animo nimii antiquitatis amatores) nam haec & si concisiùs compendiosiusque tamen eò fortè verius, quò me doctiores, & Hermolaus Barbarus, & Baptista Carmelita, & Marsilius Ficinus, & Matthaeus Bossus, & plaerique alii doctissimi & eloquentissimi viri prodidêre, Bibliothecas amplas tàm Latinorum, quàm Graecorum incredibili celeritate & perlegit, & excerpsit, nullasque (si modò facultas data) commendationes illectas praeteriit.