A26815:1892
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Hujus rei exemplum illustre praebuit Liemburnus à Gontiero Jesuita corruptus, jussus ab eo disputationem postulare ut conscientiae suae dubitanti satisfieret. Postulavit; & ut voti compos fieret hospitium in Molinaei vicinia conduxit, seque cousque in ejus consuetudinem insinuavit ut eum ad cubiculum suum perduxerit, ubi multos ad disputationem audiendam convocaverat. Ibi mulier à Gontiero prius edocta Molinaeum rogavit ut vocationis suae rationem ederet; Vix sermonem ea de re occeperant quum Gontierus vehiculo advectus libris onusto ingressus est, dicens. Qua de re hic agitur? Obsecraveram Molinaeum (inquit mulier) ut me de Vocatione sua certam faceret. Ego quoque (inquit Jesuita) idem ab eo postulo. Ego vero (inquit Molinaeus) aio hominem tui ordinis qui quaestionem de alicujus vocatione movet, certum esse debere de sua. Cum ergo sacerdotis in Ecclesia Romana vocatio sit ad corpus Christi conficiendum, rogo te ut mihi commonstres in quo Scripturae loco Deus jubeat corpus filii sui sacrificari. Id vero perfacile est, inquit Jesuita, jussitque Biblia & Concordantiam asferri. Allati sunt libri quos Jesuita diu volvit & revolvit. Tandem id invenire impos quod nullibi erat, secessit silens & anxius in angulum cubiculi. Liemburnus ira percitus Gontiero dixit, Tune is es Pater qui Ministros omnes te tuo helitu difflaturum aiebas? At ecce tute coram Ministro uno stas mutus. Haec Jesuitae tergiversatio Liemburnum ad veram Rel•gionem retraxit.
In alio congressu cum Jesuita minime muto, postquam de religionis negotio diu actum fuit, Monginotus Pontificius, medicus celebris, veritatis lumine & rationum ponder eo adductus fuit ut veritati non modo manus daret, sed & eam insigni libro propugnaret.
In alio congressu cum Jesuita minime muto, postquam de religionis negotio diu actum fuit, Monginotus Pontificius, medicus celebris, veritatis lumine & rationum pondere eo adductus fuit ut veritati non modo manus daret, sed & eam insigni libro propugnaret.