A26815:1899
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Miror (inquit Molinaeus) te textum istum allegare quem Ecclesia tua turpiter corrupit; Nam cum Paulus narret Christum dixisse Accipite, manducate, hoc est corpus meum quod pro vobis frangitur; Romana Ecclesia vertit quod pro vobis tradetur. Nempe ne intelligant legentes Christum ibi loqui de eo corpore quod potest in Sacramento frangi, quod non potest de vero Christi corpore dici.
Hic Episcopus Molinaeum calumniae accersivit, asserens in vulgata Romanae Ecclesiae versione legi quod pro vobis frangitur. Conquisita igitur & prolata fuerunt vulgatae versionis Romana Biblia, & ex inspectione paruit Molinaeum verum dixisse, Episcopum hallucinatum fuisse. Hinc silentium Episcopo impositum, & disputationi finis.
Longavillae Princ ps Molinaeum sevocavit & multa (inquit) Molinaee bona de te ante fama acceperam. Nunc postquam te ipsum vidi & audivi, mirum in modum cupio te Catholicum verum videre. Molinaeus se id quoque cupere professus est, & secundum ejus sensum, si aliquod ex Scriptura mandatum sibi exhiberetur ut sacerdos corpus Christi sacrisicet. Statimque illustri coetui valedicens ad aegrotam regressus est quae paulo post Spiritum Deo reddidit.