A26815:1886
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Domum reversus Molinaeus multo cum dolore vidit Protestants parts Condaei adversus Regis Matrem amplecti; quod quidem erat adversus Regem ipsum bellum movere quippe quem Parlamentum sui esse juris & tutela egressum pridem agnoverat. Illos igitur tum concionibus tum Epistolis à tam illicito studio dimovere conabatur; Deo non tempori serviens. Ipsique debebant Regiae partes, quod ne unum quidem Protestantium oppidum cis Ligerim sese Principum partibus adjunxerit.
Domum reversus Molinaeus multo cum dolore vidit Protestantes partes Condaei adversus Regis Matrem amplecti; quod quidem erat adversus Regem ipsum bellum movere quippe quem Parlamentum sui esse juris & tutela egressum pridem agnoverat. Illos igitur tum concionibus tum Epistolis à tam illicito studio dimovere conabatur; Deo non tempori serviens. Ipsique debebant Regiae partes, quod ne unum quidem Protestantium oppidum cis Ligerim sese Principum partibus adjunxerit.
Huic bonae operae ut bonam gratiam referret Regina misit eundem Chesneum, (quem ante Rex Henricus, ad Molinaeum miserat) qui eum gratiis actis, & pecunia data rogaret ut se Regi fidelem & benevolum praestare pergeret.
Munus recusavit Molinaeus dicens se non eum esse qui pecunia emendus sit ut Regi suo fidem servet. Institit Mhesneus non posse eum sine contemptus nota Regiam liberalitatem recusare. Si mihi vis (inquit noster) pecuniam istam coram Consistorio nostro dare, accipiam. Negavit Chesneus id sibi in mandatis datum esse.