A26815:1901
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Longavillae Princ ps Molinaeum sevocavit & multa (inquit) Molinaee bona de te ante fama acceperam. Nunc postquam te ipsum vidi & audivi, mirum in modum cupio te Catholicum verum videre. Molinaeus se id quoque cupere professus est, & secundum ejus sensum, si aliquod ex Scriptura mandatum sibi exhiberetur ut sacerdos corpus Christi sacrisicet. Statimque illustri coetui valedicens ad aegrotam regressus est quae paulo post Spiritum Deo reddidit.
Paucos ex innumeris ejus cum hostibus sacrae veritatis congressus, vel ipse vel familiares ejus descripserunt. Omnes simul magna volumina conficerent. Vix enim dum Lutetiae vixit una hebdomas sine disputation abiit. Quaedam disputations longissimae fuerunt. Nos tantum brevissimas delegimus. Molinaeus erat Romanensibus publice exosus: Maledictis in eum personabant Cathedrae, Schola, Fora, Compita, catuli qui hunc elonem comminus adoriri ⟨p. 710⟩non audebant eminus allatrabant. Nemo magis expertus est quantum Veritas odium parit. Cum eum disputando superare inimici non possent duas alias vias tentaverunt.
Paucos ex innumeris ejus cum hostibus sacrae veritatis congressus, vel ipse vel familiares ejus descripserunt. Omnes simul magna volumina conficerent. Vix enim dum Lutetiae vixit una hebdomas sine disputatione abiit. Quaedam disputationes longissimae fuerunt. Nos tantum brevissimas delegimus. Molinaeus erat Romanensibus publice exosus: Maledictis in eum personabant Cathedrae, Schola, Fora, Compita, catuli qui hunc elonem comminus adoriri ⟨p. 710⟩non audebant eminus allatrabant. Nemo magis expertus est quantum Veritas odium parit. Cum eum disputando superare inimici non possent duas alias vias tentaverunt.