A26815:1914
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Literae autem quas ad Regem Jacobum scripserat ad Regis Galliae consilium quod vocarat privatum delatae fuerunt. Quomodo, aut à quo, aut an ad Regem Jacobum unquam pervenerint Molinaeo nunquam compertum fuit. Quocunque modo id factum fuerit, vix Molinaeus Al•si•m pervenerat, quum in Regio Franciae Senatu statutum fuit, ut Molinaeus comprehenderetur & in carcerem conjiceretur, quod Regem extraneum sollicitasset ad arma pro Reformatis Ecclesiis sumenda. Quia vero post solutam Synodum Molinaeum Rupellam iturum esse Senatus Regius audiverat, noluerunt eum comprehendere priusquam Rupella exivisset, ut ejus Rupellam profectio eum magis reum faceret. Rupellae enim conventus Protestantium Politicus quem Rex Edicto dissolverat, contra voluntatem Regis etiamnum sedebat. Post solutam Alesianam Synodum, Molinaeus quanquam periculi sui inscius, sacie tamen r• rum perspecta, consilium Rupellam eundi mutavit, & Lugdunum profectus est, Lugduni à Drelincurtio Ecclesiae Parisiensis Pastor literas accepit: Quibus ⟨p. 712⟩periculi sui certior factus à via Regia deflexit, Lutetiam tamen noctu venit, statimque ad Legatum Herbertum se contulit. Ille eum vitae suae fuga quamprimum consulere jussit, ex ejus literarum ad Regem Jacobum interception periclitanti.
Literae autem quas ad Regem Jacobum scripserat ad Regis Galliae consilium quod vocarat privatum delatae fuerunt. Quomodo, aut à quo, aut an ad Regem Jacobum unquam pervenerint Molinaeo nunquam compertum fuit. Quocunque modo id factum fuerit, vix Molinaeus Al•si•m pervenerat, quum in Regio Franciae Senatu statutum fuit, ut Molinaeus comprehenderetur & in carcerem conjiceretur, quod Regem extraneum sollicitasset ad arma pro Reformatis Ecclesiis sumenda. Quia vero post solutam Synodum Molinaeum Rupellam iturum esse Senatus Regius audiverat, noluerunt eum comprehendere priusquam Rupella exivisset, ut ejus Rupellam profectio eum magis reum faceret. Rupellae enim conventus Protestantium Politicus quem Rex Edicto dissolverat, contra voluntatem Regis etiamnum sedebat. Post solutam Alesianam Synodum, Molinaeus quanquam periculi sui inscius, sacie tamen r• rum perspecta, consilium Rupellam eundi mutavit, & Lugdunum profectus est, Lugduni à Drelincurtio Ecclesiae Parisiensis Pastore literas accepit: Quibus