A26815:1903
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Una ut eum divitiis & honoribus ad Papicolarum partes pellicerent. Curia Romana & Aula Gallica huic operae non defuerunt. Unum ab civibus Parisiensibus tentamentum notabo. Eum vir plebeius hujusmodi verbis aggressus est. Mihi nomen est N. N. quod nomen ignorare non potes esse inter cives Parisiens•s praecipuum. Te nose volui, Molinaee, quam me tui misereat; Tene sublimis ing•nii & eruditionis virum in Hugonotorum luto haerere! Inter quos post multos labores pro iis exantlatos non potes expectare paria virtuti t•ae praemia. At tu si Catholicam causam amplecteris; (Quid alii pro te praestituri sint praet•r•o) ego tibi & familiae tuae prospiciam. Ego inquam qui te alloquor octo millium librarum proventum annuum tibi & liberis tuis perpetuum praestabo. Molinaeus paucis contemptim respondit; Tu me homo vili aestimas. Si in me ista quam suades perfidiae cadere posse plus vicies quam offers mea def•ctione mihi compararem. Cum haec non succederet, Romanenses alia eum aggressi sunt via; Eum de medio tollere saepius tentaverunt. Quid tentaverint quando in publica disputation opponens expectabatur ante dixi. Alio etiam tempore duo homines longis & nigris vestibus amicti post coenam domum ejus ingressi sunt. Altero ad ostium stante, ut egressus ingresso pateret: Alter in coenaculum ingressus ad Molinaeum recta perrexit, quiddam veste occultans. Molinaeus malam ejus mentem gestu & oris asperitate conjiciens, celerius accedenti cathedram opposuit. Dumb homo circum cathedram & mensam viam sibi facit Molinaeum persequens, in coenaculum intravit Molinaei famulus juvenis robustus & strenuus qui percussorem extrusit •oras.
Una ut eum divitiis & honoribus ad Papicolarum partes pellicerent. Curia Romana & Aula Gallica huic operae non defuerunt. Unum ab civibus Parisiensibus tentamentum notabo. Eum vir plebeius hujusmodi verbis aggressus est. Mihi nomen est N. N. quod nomen ignorare non potes esse inter cives Parisiens•s praecipuum. Te nosse volui, Molinaee, quam me tui misereat; Tene sublimis ing•nii & eruditionis virum in Hugonotorum luto haerere! Inter quos post multos labores pro iis exantlatos non potes expectare paria virtuti tae praemia. At tu si Catholicam causam amplecteris; (Quid alii pro te praestituri sint praetro) ego tibi & familiae tuae prospiciam. Ego inquam qui te alloquor octo millium librarum proventum annuum tibi & liberis tuis perpetuum praestabo. Molinaeus paucis contemptim respondit; Tu me homo vili aestimas. Si in me ista quam suades perfidiae cadere posse plus vicies quam offers mea defctione mihi compararem. Cum haec non succederet, Romanenses alia eum aggressi sunt via; Eum de medio tollere saepius tentaverunt. Quid tentaverint quando in publica disputatione opponens expectabatur ante dixi. Alio etiam tempore duo homines longis & nigris vestibus amicti post coenam domum ejus ingressi sunt. Altero ad ostium stante, ut egressus ingresso pateret: Alter in coenaculum ingressus ad Molinaeum recta perrexit, quiddam veste occultans. Molinaeus malam ejus mentem gestu & oris asperitate conjiciens, celerius accedenti cathedram opposuit. Dum homo circum cathedram & mensam viam sibi facit Molinaeum persequens, in coenaculum intravit Molinaei famulus juvenis robustus & strenuus qui percussorem extrusit oras.