A26815:1916
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Postquam M•linaeum ab Ecclesiae Parisiensi divulsum & ad eam non unquam rediturum vidimus, libet hic aliquantisper morari, & in ejus per annos 21 transactam Lutetiae vitam oculos obvertere. Vitam quam omnibus gloriae lubus quae ejus sortis & officii virum ornare poterant Deus Opt. Max. illustravit. (In maximo Galliae & totius Europae theatro praecipuum illum honorem adeptus est quod Deum praecipue honoravit; per sacrae veritatis ejus ore & calamo victorias, bonorum amore, & adversariorum odio quotidie magis magisque in eum exaestuantibus) Quot hosts debellavi! tQuot fratres vacillantes confirmavit! Quot errantes Christo lucri fecit! Quot ejus sacundia & ingenio deliniti ad sacrae doctrinae medullam penitius imbibendam adducti fuerunt! His add insignem ejus erga Regem suum fidem, qua immorigeros in obsequio continuit, Regisque & Reginae, si non amorem, sane gratias & demeruit & obtinuit. Quid memorem à Curia Romana & Clero Gallicano invitations eum maximis praemiis ad partes suas pellicientibus. Qui• quid habebat Nobilitatis Reformata Gallia; quicquid eximium ex Protestante Germania, Britannia, Polonia, Dania & Suecia Lutetiae peregrinabatur, ad Molinaeum conflu•bat. Raro pomeridianis horis carebant Molinaei fores nobilium vehiculis. Ab magni nominis mercatoribus peregrinis, & ab remotissimis Reformatae religionis Principibus literas & munera accepit. Inter quos eminebat Celsissimus Princeps Radzeullus. Vivebatque in re utcunque laute, quandiu Lutetiae manere permissum est. Inde digressum, per ejus absentiam, multa eum in re familiari inc•mmoda exceperunt.
Postquam M•linaeum ab Ecclesiae Parisiensi divulsum & ad eam non unquam rediturum vidimus, libet hic aliquantisper morari, & in ejus per annos 21 transactam Lutetiae vitam oculos obvertere. Vitam quam omnibus gloriae lubus quae ejus sortis & officii virum ornare poterant Deus Opt. Max. illustravit. (In maximo Galliae & totius Europae theatro praecipuum illum honorem adeptus est quod Deum praecipue honoravit; per sacrae veritatis ejus ore & calamo victorias, bonorum amore, & adversariorum odio quotidie magis magisque in eum exaestuantibus) Quot hostes debellavi! tQuot fratres vacillantes confirmavit! Quot errantes Christo lucri fecit! Quot ejus sacundia & ingenio deliniti ad sacrae doctrinae medullam penitius imbibendam adducti fuerunt! His adde insignem ejus erga Regem suum fidem, qua immorigeros in obsequio continuit, Regisque & Reginae, si non amorem, sane gratias & demeruit & obtinuit. Quid memorem à Curia Romana & Clero Gallicano invitationes eum maximis praemiis ad partes suas pellicientibus. Qui quid habebat Nobilitatis Reformata Gallia; quicquid eximium ex Protestante Germania, Britannia, Polonia, Dania & Suecia Lutetiae peregrinabatur, ad Molinaeum conflubat. Raro pomeridianis horis carebant Molinaei fores nobilium vehiculis. Ab magni nominis mercatoribus peregrinis, & ab remotissimis Reformatae religionis Principibus literas & munera accepit. Inter quos eminebat Celsissimus Princeps Radzeullus. Vivebatque in re utcunque laute, quandiu Lutetiae manere permissum est. Inde digressum, per ejus absentiam, multa eum in re familiari incmmoda exceperunt.