A26815:1920
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Cum quaera tur utrum conventus vester dissolvi rege jubente debeat, an eo nolente simul manere, Ego mei officii esse duxi ut per me cognoscatis omnes nostras Ecclesias id unice in votis habere ut Regi obseq•entes pace qua nunc fruuntur semper frui possint. Cumque videant Regi constitutum esse sui in nos Imperii Majestatem armis a•serere, vos pro sapientia v•stra proc•llam tantam capitibus nostris imminentem declinaturos confidunt, & necessitati potius cessuros quam nos bello implicituros, quod certo certius maxim•m Ecclesiarum nostrarum partem pessumdabit, nosque in •as turbas praecipites dabit quarum initium quidem omnes jam persentiscimus, sed finem nemo potest videre. Regi obsequentes, ab iis qui ei author•s sunt ut nos opprimat omnem praetextum auferetis. At si nos extrema perpeti oportet, omnes qui Deum timent non alia de causa quam Evangelii professione p•rpeti volunt; & ut persecutio nostra sit genuina crux Christi. Optima certe & potissima nostrarum Ecclesiarum pars vestri discessionem ex animo optat. Imo partium Ponti•iciarum plurimi pacis publicae studiosi nos sollicita•t, orant, obs••rant, ne dumb nosmetipsos perditum imus, illos etiam eadem •ui•a involvamus.
Cum quaera tur utrum conventus vester dissolvi rege jubente debeat, an eo nolente simul manere, Ego mei officii esse duxi ut per me cognoscatis omnes nostras Ecclesias id unice in votis habere ut Regi obseq•entes pace qua nunc fruuntur semper frui possint. Cumque videant Regi constitutum esse sui in nos Imperii Majestatem armis a•serere, vos pro sapientia v•stra proc•llam tantam capitibus nostris imminentem declinaturos confidunt, & necessitati potius cessuros quam nos bello implicituros, quod certo certius maximm Ecclesiarum nostrarum partem pessumdabit, nosque in as turbas praecipites dabit quarum initium quidem omnes jam persentiscimus, sed finem nemo potest videre. Regi obsequentes, ab iis qui ei authors sunt ut nos opprimat omnem praetextum auferetis. At si nos extrema perpeti oportet, omnes qui Deum timent non alia de causa quam Evangelii professione prpeti volunt; & ut persecutio nostra sit genuina crux Christi. Optima certe & potissima nostrarum Ecclesiarum pars vestri discessionem ex animo optat. Imo partium Pontiiciarum plurimi pacis publicae studiosi nos sollicitat, orant, obsrant, ne dum nosmetipsos perditum imus, illos etiam eadem uia involvamus.