PETRI MOLINAEI VITA.
pp. 697–718129 passagespart 3 of 4
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
His periculis permoti amici Molinaeo ut sibi & domui suae custodes validos apponeret authores fuerunt, nec foras incomitatus prodiret. Paruit consilio, & duos custodes viribus integros & militiae peritos domi & foris habuit. Quod tamen tam diu sospes inter atrocissimas belluas vitam traxit, factum est à Domino, & est mirabile in oculis nostris.
Anno 1617. cum Foederatarum Belgii provinciarum Ordines Ecclesias Reformatas Angliae, Franciae & Germaniae obsecrassent, ut suorum Theologorum aliquos ad Synodum Dordracenam mitterent, Gallicae Ecclesiae quatuor ad Synodum mittendos d•signaverunt; Molinaeum, Rivetum, Chamierum, & Calvum. At hi ne eo irent à Rege prohibiti sunt necem cuntibus interminante. Quam quidem prohibitionem Molinaeus aegerrime tulit. At ejus benevolentia permoti Ordines idem ei praemium tribuerunt quod iis qui in Syn• do sederant.
Anno 1618. Ordines Molinaeum iterum ut Professionem Theologicam Leydae susciperet ambierunt. Ut eum à Gallicis Ecclesiis impetrarent bis Clarissimum virum erpenium ad eas miserunt. Et cum Molinaeum obtinere non possent, Rivetum petierunt, & obtinuerunt.
At tempus appetebat quum Parisiensis Ecclesia quantumcunque invita dilecto suo Molinaeo erat caritura; Eratque ingruens Ecclesiarum clades in caput ejus primum eruptura. Anno 1620. cum Nationalis Galliae Synodus Ale•ii apud Tectosages indicta fuisset, Molinaeus ad eam ab Ecclesia sua delegatus fuit. Eo igitur ire constituit, & inde rediens Rupellam videre.