A26815:1924
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Plurimaequoque Libertatis vestrae Oppressions & Regiorum edictorum violations in aures vestras quotidie ing•runtur, quae nimium vera esse u• ⟨p. 714⟩vobiscum conquerimur. Praetereo quod istis injuriis ipsi nos causam saepe praebuimus. At hoc tempore non ea res agitur, non est in eo sita difficultas, ut gravaminum fontes ostendantur, sed ut eorum adhibeantur remedia. Expendite igitur an vestri conventus sessio possit istis malis medelam afferre; An considendo possitis Ecclesiis perfugium praebere, tam impari conditione exercitus conscribere, aerarium ad stipendia copiarum instruere, & omnia ad bellum necessaria comparare. Aestimate num id boni quod sedentes conficere speratis, tot Ecclesiarum furori hostili expositarum, devastationem compensare queat. Cogitate an eversas possitis erigere? An in manifesta dissensione qua partes nostrae laborant possitis dispersas, distractas male cohaerentis corporis partes coagmentare; quae vel maxime unitae immensum quantum infirmiores forent quam ut possent sese bello & armis tueri.
Plurimaequoque Libertatis vestrae Oppr•ssiones & Regiorum edictorum violationes in aures vestras quotidie ing•runtur, quae nimium vera esse u• ⟨p. 714⟩vobiscum conquerimur. Praetereo quod istis injuriis ipsi nos causam saepe praebuimus. At hoc tempore non ea res agitur, non est in eo sita difficultas, ut gravaminum fontes ostendantur, sed ut eorum adhibeantur remedia. Expendite igitur an vestri conventus sessio possit istis malis medelam afferre; An considendo possitis Ecclesiis perfugium praebere, tam impari conditione exercitus conscribere, aerarium ad stipendia copiarum instruere, & omnia ad bellum necessaria comparare. Aestimate num id boni quod sedentes conficere speratis, tot Ecclesiarum furori hostili expositarum, devastationem compensare queat. Cogitate an eversas possitis erigere? An in manifesta dissensione qua partes nostrae laborant possitis dispersas, distractas male cohaerentis corporis partes coagmentare; quae vel maxime unitae immensum quantum infirmiores forent quam ut possent sese bello & armis tueri.