A26815:1931
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Id vos certissimum tenet. Quanquam inimici nostri nobis exitium meditantur, id nunquam Religionis causa infer palam profitebuntur. Aliam causam aliquam magis speciosam habebunt aut invenient aut comminiscentur; quam ne nos ipsis praebeamus summa opera nobis est cavendum. Si in obsequio quod subditi supremo magistrarui debent nosmet sedulo contineamus, fiet ut dum nos inimici sub obtentu perduellionis inimici frustra perdere sperant, Deus ipsis alia exhibebit negotia, nobisque occasionem ministrabit nosmet utiles regno subditos approbandi, Regique in memoriam revocabit insignia nostra erga Henricum gloriosae memoriae parentem suum officia. Sin autem tam grave est nostrum infortunium, ut dum quieti & morigeri sumus, calumniis adversariorum opprimamur, testes Deum & homines innocentiae nostrae & erga patriae nostrae pacem studii habebimus.
Id vos certissimum tenete. Quanquam inimici nostri nobis exitium meditantur, id nunquam Religionis causa inferre palam profitebuntur. Aliam causam aliquam magis speciosam habebunt aut invenient aut comminiscentur; quam ne nos ipsis praebeamus summa opera nobis est cavendum. Si in obsequio quod subditi supremo magistrarui debent nosmet sedulo contineamus, fiet ut dum nos inimici sub obtentu perduellionis inimici frustra perdere sperant, Deus ipsis alia exhibebit negotia, nobisque occasionem ministrabit nosmet utiles regno subditos approbandi, Regique in memoriam revocabit insignia nostra erga Henricum gloriosae memoriae parentem suum officia. Sin autem tam grave est nostrum infortunium, ut dum quieti & morigeri sumus, calumniis adversariorum opprimamur, testes Deum & homines innocentiae nostrae & erga patriae nostrae pacem studii habebimus.
Neque haec consilia obstiterint quin vestrae singulorum saluti prospiciatis. Cum enim Rex in Regio suo Senatu saepe dixerit si vos conventum vestrum solveritis Ecclesias vestras pace & edictorum suorum beneficio fruituras, non aequum est ut vestro periculo alii hoc beneficio fuantur. Nec dubitandum est quin Rex submisse rogatus ut vobis absque periculo vestro discedere liceat incolumitati vestrae edicto prospiciat, modo ca quae fieri possunt quaeque praesens rerum necessitas fert, postuletis.