A26815:1935
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
His literis in Conventu perlectis ingens super eis orta est contentio. Tandem ⟨p. 716⟩violenta part superante decretum fuit ut Milleterius ad Molinaeum Conventus nom ne scriberet, diceret sententiam ejus minime probatam fuisse, rogaret ut nomini Epistolam ist•m impertiret.
His literis in Conventu perlectis ingens super eis orta est contentio. Tandem ⟨p. 716⟩violenta parte superante decretum fuit ut Milleterius ad Molinaeum Conventus nom ne scriberet, diceret sententiam ejus minime probatam fuisse, rogaret ut nomini Epistolam ist•m impertiret.
Tantop re tamen aliquibus Conventus membris placuit haec sententia, ut statim s••rexerint▪ Conventu valere jusso nunquam redituri discesserint.
Verisimile aliquibus visum fuit hanc Molinaei Epistolam ad Rupellensem Conventum pacem & obsequium erga Regem suadentem praecipui futuram apud Regium Senatum momenti, ut eum à crimine conficto absolverent. At contra existimavit Molinaeus, inde Regium Senatum magis adversus eum obfirmatum iri. Nam in Rupellensi Conventu violenti homines per istam ferociam suam commodis Aulae serviebant; erantque Aulae stipendiarii, ut fratres suos in p•rmici•m praecipites darent, procurarentque Regi optatam occasionem privilegia quae ipsis à Regis Patre concessa fuerant adimendi. Horum primipilus fuit Milleterius, qui postmodum Reformatorum parts deseruit, & Religionem. (si unquam habebat) ejuravit, & versatili suo & improbo ingenio multis Ecclesiis molestias facessivit.