A26815:1938
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Neque vero potiore de causa Jesuitae Molinaei expulsionem obtinuerunt, quam quod obs•quium erga Regem in concionibus suis commendando, longa Jesuitarum machinamenta demoliebatur. Gallicis Ecclesiis violenta consilia quibus perderentur, per subornatos & pecunia corruptos Zelotas insinuantium. Quorum Zelotarum nonnulli praefecturas oppidorum adepti ea mox vendebant, & defection sua illis tandem aperte quibus prius clanculum serviebant.
Neque vero potiore de causa Jesuitae Molinaei expulsionem obtinuerunt, quam quod obs•quium erga Regem in concionibus suis commendando, longa Jesuitarum machinamenta demoliebatur. Gallicis Ecclesiis violenta consilia quibus perderentur, per subornatos & pecunia corruptos Zelotas insinuantium. Quorum Zelotarum nonnulli praefecturas oppidorum adepti ea mox vendebant, & defectione sua illis tandem aperte quibus prius clanculum serviebant.
Sedani oblatam sibi S. Theologiae Cathedram & Ecclesiae Ministerium Molinaeus suscepit, ibi mansurus donec sibi ad Parisiensem Ecclesiam reditus aperiretur. At reditus ille nunquam ei datus est. Quanquam enim post multos demum annos sibi per Regem licuit in Galliam venire, cautum tamen fuit ne Lutetiam rediret; Patuitque litem illam quae illi à Senatu▪ Regio intendebatur fictitiam fuisse & ideo tantum motam ut ab Ecclesia Parisiensi removeretur.
Circa annum 1623. prodiit Cardinalis Perronii liber contra Serenissimum Regem Jacobum. Liber quem Pontificii immensum quantum laudibus extollunt. Et est sane omnium qui Romanam fidem Gallice propugnaverunt eruditissimus & subtilissimus. Regis multum intererat ut libro tam insigni maturaretur Responsio, cum Regis de jure Regum liber huic Responsioni occasionem praebuisset. Quem vero Rex in rebus regni occupatissimus sibi Defensorem deligeret alium ab eo cujus felicem operam in simili negotio non semel expertus fuerat?