A26815:1945
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Interim Molinaeus hypochondriorum oppression & atraebilis inflammation laborare coepit, & multas noctes insomnis agere, privatis & publicis Ecclesiae malis exercitus, quibus ita colluctabatur ut opus inceptum non intermitteret, imo in labour aegritudinis levamentum experiretur.
Interim Molinaeus hypochondriorum oppressione & atraebilis inflammatione laborare coepit, & multas noctes insomnis agere, privatis & publicis Ecclesiae malis exercitus, quibus ita colluctabatur ut opus inceptum non intermitteret, imo in labore aegritudinis levamentum experiretur.
Vix annum unum Londini vixerat quum magnum Molinaei patronum Regem Jacobum orbi ademit, sibi assumpsit Deus. Nec multo post Molinaeus ad reditum Sedanum se composuit. Cum duobus comitibus Dieppam appulit in veste cineracei coloris ne nosceretur. Agnitus tamen in nave Rhotomagi jussu Ducis Longavillaei Normanniae Praefecti ab Accensis Praesidis Rotomagensis conquisitus fuit. At Praeses ita eum quaesivit ut qui noluerit invenire. Cum enim Molinaeus neptim Rhotomagi haberet Langleo inclyto Ecclesiae Rhotomagensis Pastori nuptam, in cujus domo cum diversari erat verisimilius, eo non misit sed ad unum aut alterum diversorium. Monitus Molinaeus see perquiri in villa suburbana pernoctavit, & vias privatas edoctus Sedanum incolumis venit.
Vix annum unum Londini vixerat quum magnum Molinaei patronum Regem Jacobum orbi ademit, sibi assumpsit Deus. Nec multo post Molinaeus ad reditum Sedanum se composuit. Cum duobus comitibus Dieppam appulit in veste cineracei coloris ne nosceretur. Agnitus tamen in nave Rhotomagi jussu Ducis Longavillaei Normanniae Praefecti ab Accensis Praesidis Rotomagensis conquisitus fuit. At Praeses ita eum quaesivit ut qui noluerit invenire. Cum enim Molinaeus neptim Rhotomagi haberet Langleo inclyto Ecclesiae Rhotomagensis Pastori nuptam, in cujus domo cum diversari erat verisimilius, eo non misit sed ad unum aut alterum diversorium. Monitus Molinaeus se perquiri in villa suburbana pernoctavit, & vias privatas edoctus Sedanum incolumis venit.