A26815:1932
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Neque haec consilia obstiterint quin vestrae singulorum saluti prospiciatis. Cum enim Rex in Regio suo Senatu saepe dixerit si vos conventum vestrum solveritis Ecclesias vestras pace & edictorum suorum beneficio fruituras, non aequum est ut vestro periculo alii hoc beneficio fuantur. Nec dubitandum est quin Rex submisse rogatus ut vobis absque periculo vestro discedere liceat incolumitati vestrae edicto prospiciat, modo ca quae fieri possunt quaeque praesens rerum necessitas fert, postuletis.
Antequam discesseritis operae pretium fuerit cogitare quid consilii capiendum sit si discessione vestra non obstante simus persecutionem passuri. Quod quidem consilium vestrae prudentiae relinquo: Nec meum est id vobis suggerere.
Si ista vobis exponens modestiae limits transgressus sum, id vos pro vestra aequitate, meo pro Ecclesia Zelo tribuetis. At si hoc consilium quasi vestra consideratione indignum repudiabitur, hoc ego solatio fruar, me id quod conscientia mea à me exigebat praestitisse; Et alicubi in exteris regionibus paucis qui huic aetati etiamnum supersunt vitam degam Ecclesiae desolationem lugens & Templi ruinis illachrymans, ad cujus aedificationem majore cum zelo & fide quam successu laboravi. Deus iram suam à nobis a vertat, vestra consilia dirigat, & vos singulos tueatur. Valet.
Si ista vobis exponens modestiae limites transgressus sum, id vos pro vestra aequitate, meo pro Ecclesia Zelo tribuetis. At si hoc consilium quasi vestra consideratione indignum repudiabitur, hoc ego solatio fruar, me id quod conscientia mea à me exigebat praestitisse; Et alicubi in exteris regionibus paucis qui huic aetati etiamnum supersunt vitam degam Ecclesiae desolationem lugens & Templi ruinis illachrymans, ad cujus aedificationem majore cum zelo & fide quam successu laboravi. Deus iram suam à nobis a vertat, vestra consilia dirigat, & vos singulos tueatur. Valete.