Memoriae prodit Marcus Tullius, se cum venisset in villam pueri Luculli, M. Catonem vidisse in bibliotheca ejus sedentem, multis circumfusum libris: fuisse enim in eo inexhaustam aviditatem legendi, nec satiari potuisse: & tum in summo otio maximaque copia quasi beluonem librorum visum esse. Haec imago Valesii. Quod à Tullio de Marco Catone dictum est; mutato nomine id à me de Valesio narratum puta. Veteres scriptores Graecos & Latinos quotidie evolvebat; nec recentiores Criticos, Turnebum, Lipsium, Lambinum, ac similes alios aspernabatur. E bibliothecis amicorum libris utebatur: notas habebat bibliothecas, unde promeret quos vellet, & quos filius familias minime pecuniosus emere non posset. Solebat dicere Valesius, nullis see melius libris, usum umquam esse quam commodatis: hos enim se exactissime legere, adnotare, atque excerpere semper consuevisse, tamquam qui in manus suas numquam essent redituri. Die Dominico conveniebat in Ecclesiam: die Saturni pomeridianis horis amico; visitabat; reliquos cujusque hebdomadis dies plerumque studiis impertieba•, ac sedebat domi. Amici tum Valesii erant Sirmundus, Petavius, Hieronymus Bignonius, Patronus fisci, vel ut vulgari utar appellation, Advocatus Generalis, Puteani, Nicolaus Rigaltius, Michael Anglus, Franciscus Florins Jurisconsul•us, Bosquetus Narbonensis, Johannes Tristanus Sanctamantius, qui in veteribus nomismatis praesertim Graecis legendis commentandisque ab ipso non mediocriter est adjutus. Ex his Sirmundus callidus & astutus senex, cum observavisset, certo semper hebdomadis die ac eadem paene hora see ac Petavium à Valesio conveniri, ejus rei causam ex ipso quaesivit: & sereno ut erat vultu, Quid tu (inquit) Valesi constanter ad nos sabbatis ventitas? Heic subridens Valesius: Vin' dicam, mi Pater? Ne à studiis avocer, plusquam semel quaquc h•b•omade cubiculum meum very, & supellectilem mundari non patior. Itaque septimo quoque die mihi Judaeo•um more otiandum est atque cessandum: co die, quod poss•m, amicos meos viso. Tum Sirmundus exclamat. Magnae plane ancillae tuae habendae sunt gratiae, pcr quam nobis Valesio nosuo aliquando frui contingit. Utinam te saepius paternis ⟨p. 723⟩aedibus extruderet, atque Clarummontem versus everreret. Nam in omnibus, ut tute nosti, servandus est modus; nec minus etiam in ista aetate valetudinis tuae quam studiorum debes habere rationem.
Memoriae prodit Marcus Tullius, se cum venisset in villam pueri Luculli, M. Catonem vidisse in bibliotheca ejus sedentem, multis circumfusum libris: fuisse enim in eo inexhaustam aviditatem legendi, nec satiari potuisse: & tum in summo otio maximaque copia quasi beluonem librorum visum esse. Haec imago Valesii. Quod à Tullio de Marco Catone dictum est; mutato nomine id à me de Valesio narratum puta. Veteres scriptores Graecos & Latinos quotidie evolvebat; nec recentiores Criticos, Turnebum, Lipsium, Lambinum, ac similes alios aspernabatur. E bibliothecis amicorum libris utebatur: notas habebat bibliothecas, unde promeret quos vellet, & quos filius familias minime pecuniosus emere non posset. Solebat dicere Valesius, nullis se melius libris, usum umquam esse quam commodatis: hos enim se exactissime legere, adnotare, atque excerpere semper consuevisse, tamquam qui in manus suas numquam essent redituri. Die Dominico conveniebat in Ecclesiam: die Saturni pomeridianis horis amico; visitabat; reliquos cujusque hebdomadis dies plerumque studiis impertieba•, ac sedebat domi. Amici tum Valesii erant Sirmundus, Petavius, Hieronymus Bignonius, Patronus fisci, vel ut vulgari utar appellatione, Advocatus Generalis, Puteani, Nicolaus Rigaltius, Michael Anglus, Franciscus Florens Jurisconsul•us, Bosquetus Narbonensis, Johannes Tristanus Sanctamantius, qui in veteribus nomismatis praesertim Graecis legendis commentandisque ab ipso non mediocriter est adjutus. Ex his Sirmundus callidus & astutus senex, cum observavisset, certo semper hebdomadis die ac eadem paene hora se ac Petavium à Valesio conveniri, ejus rei causam ex ipso quaesivit: & sereno ut erat vultu, Quid tu (inquit) Valesi constanter ad nos sabbatis ventitas? Heic subridens Valesius: Vin' dicam, mi Pater? Ne à studiis avocer, plusquam semel quaquc h•b•omade cubiculum meum verri, & supellectilem mundari non patior. Itaque septimo quoque die mihi Judaeo•um more otiandum est atque cessandum: co die, quod poss•m, amicos meos viso. Tum Sirmundus exclamat. Magnae plane ancillae tuae habendae sunt gratiae, pcr quam nobis Valesio nosuo aliquando frui contingit. Utinam te saepius paternis ⟨p. 723⟩aedibus extruderet, atque Clarummontem versus everreret. Nam in omnibus, ut tute nosti, servandus est modus; nec minus etiam in ista aetate valetudinis tuae quam studiorum debes habere rationem.