A26815:1955
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
HADRIANI VALESII HISTORIOGRAPHI REGII DE VITA HENRICI VALESII HISTORIOGRAPHI REGII LIBER.
PErlectis quae de libris Henrici Valesii nomine Petiti Typographi scripseram paucis; hortatus es me, clarissime Nublaee, ut de vita ejus librum componerem. Et tum quidem quid tibi responderim non recordor. Verum posteaquam à te digressus sum, dicta mecum volvens erubescere, ac sic increpare meipsum coepi. An oblivisci me posse Henrici Valesii, artissimis sanguinis vinculis, amore literarum, & tam diuturna vel potius fere perpetua vitae ac victus communitate conjuncti? An illaudatum & tacitum relinquere me posse clarissimum virum, qui amicos aut vivos epistolis librorum fronti praefixis, aut mortuos laudationibus celebravit? An denique me fraudaturum vero testimonio fratrem meum, quod plerique scriptores ultro etiam alienis honorificum reddiderunt? Si Suetonius Tranquillus de illustribus Grammaticis librum, de claris quoque Rhetoribus volumen composuit: quanto magis dicendus est mihi Valesius, qui scholasticos istos mercenariosque professors longo intervallo superavit, & omnes Grammatici partes omnes Rhetoris vel potius oratoris numeros dumb vixit implevit? Certe quum Latinos Historicos doctis & laboriosis commentariis exposuit; quum Graecorum scripta convertit, & commentando notiora studiosis reddidit; quum variorum auctorum volumina contractis priscis exemplaribus diligenter emendavit, distinxit & adnotavit; quum epigrammata & poemata scripsit ipse, aut vetera interpretatus est: quid aliud fecit, quam quod illustres olim Grammatici factitaverunt? Jam vero orations ejus elegantes, copiosae atque perspicuae, laudationesque clarissimorum virorum nonne satis indicant, omnibus artis Rhetoricae praeceptis instructum, atque etiam claris oratoribus adnumerandum fuisse? Sed vir summus summos Grammaticos & Rhetora• atque adeo oratores ipsos plurimum supergressus est: quippe qui Graecas, Romanas & barbaras notas habebat antiquitates, cui erat Historia sacra profanaque comperta, qui Graecum Latinumque sermonem tamquam patrium