A26815:1961
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Puer admodum cum fratre Carolo natu majore missus est Henricus Valesius Verodunum, ut liberalibus disciplinis erudiretur. Ea in urbe celebres Scholas & Parisiacis adolescentibus tritas habebant Jesuitae: quibus tum Lutetiae ex Senatusconsulto docere nron licebat. Ibi Valesius tanto ardore, tanta cum animi voluptate in libros incubuit, ut jam tum quantus in literis evasurus esset appareret. Mira in eo docilitas ingenii; indoles supra aetatem singularis. Facile ac celeriter cuncta quae tradebantur accipiebat, suaeque alte infigebat memoriae: sic dictata reddebat; sic quae dicuntur themata componebat, ut praeceptoribus ac prefect is amori simul admirationique, aequalibus esset exemplo. ⟨p. 721⟩Nec incinandus puer erat sed reprimandus, ne in morbum incidere• ▪ Quare unam ci horam plusquam reliquis condiscipulis Praefectus cubiculi indulgebat ad somnum. Aequum quippe erat, eum qui citius meliusque ceteris Scholasticum pensum absolveret, qui plus ceteris laboraret atque proficeret, ad reficiendas corporis animique vire▪ plus etiam dormire quam ceteros. Erant Veroduni plura auditoria humaniorum artium, suo singula professor instructa (vulgo classes vocitant.) In singulis auditoriis, sicut fieri solet, quaedam dignitatum civilium Imperii Romani in Orientem Occidentemque divisi imago cernebatur: utrumque Imperium optime meritis & qui elegantissime omnium aliquid composuissent, deferebatur ad tempus. Ibidem quotannis adolescentulis praemia Graeci Latinique sermonis ex more proponebantur. Valesius scholasticas dignitates, sed primas & maximas semper consequebatur, semper Imperator, aut Consul, aut Praetor: nec unquam infra Praeturam descendebat: libros inauratos, classica praemia solutae orationis & carminum quotannis pleraque victor auferebat. Ejus in schola Rhetoricae amplifications & declamations, ac carmina praeceptor laudabat, condiscipuli mirabantur. Praeceptor ille Russellus vocabatur, homo minime malus, sed admodum imperitus, & artis quam profitebatur plane rudis ac ignarus: qui in prosa eloquentia verba grandia & been sonantia, orationem in re vel levissima numerosam, plenam pompae & majestatis, descriptionesquene in carmine quidem tolerabiles affectabat: qualis est haec primae lucis descriptio, quam Valesius à ludo recens nobis saepe recitantis more graviter pronuntiabat. Diluces•eba•: