A26815:1974
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Interea Valesii opus procedebat: qui Eusebii Caesariensis Episcopi Ecclesiasticam historiam, ejusdem de vita Imperatoris Constantini libros iv. ac Panegyricum, atque orationem Constantini ad Sanctos cum iv. veteribus codicibus exact contulit emendavitque, in linguam Latinam pari fide elegantiaque c•nverut, ac doctissimis commentariis ad priscos Ecclesiae mores ac ritus explicandos illustravit. His subjunxit iv. dissertationes: primam de origine & progressu Donatianorum, quos non servata lege analogiae vulgo Donatistas vocant • alteram de Anastasi, in qua Sirmundum & Tristanum reprehendit: tertiam de translatione septuaginta interpretum: ultimam de Martyrologio quod Romanum cognominavit atque edidit Rosweidus. Dumb sub praelo gemit E•sebius, Valesius Julii Mazarini Cardinalis liberalitate auctus est, allatis ipsi mopinanti sub finem any MDCLVIII. libris mille quingentis: quod congiarum postea quotannis ad finem vitae, tam vivo Mazarino quam mortuo ex ejus testamento percepit. Publicata est Eusebii historia anno MDCLIX. mense Julio: quam Valesius Archiepiscopis & Episcopis Ecclesiae Francicae, quorum auspiciis in lucem prodibat, Epistola ac Praefatione nuncupavit. Accepit postea ⟨p. 727⟩ex nonnullis, melius atque adeo utilius see facturum fuisse, si Eusebium Julio Mazarino dicavisset; quod grati animi testimonium ab ipso Cardinalis expectarat.
Interea Valesii opus procedebat: qui Eusebii Caesariensis Episcopi Ecclesiasticam historiam, ejusdem de vita Imperatoris Constantini libros iv. ac Panegyricum, atque orationem Constantini ad Sanctos cum iv. veteribus codicibus exacte contulit emendavitque, in linguam Latinam pari fide elegantiaque c•nverut, ac doctissimis commentariis ad priscos Ecclesiae mores ac ritus explicandos illustravit. His subjunxit iv. dissertationes: primam de origine & progressu Donatianorum, quos non servata lege analogiae vulgo Donatistas vocant • alteram de Anastasi, in qua Sirmundum & Tristanum reprehendit: tertiam de translatione septuaginta interpretum: ultimam de Martyrologio quod Romanum cognominavit atque edidit Rosweidus. Dum sub praelo gemit E•sebius, Valesius Julii Mazarini Cardinalis liberalitate auctus est, allatis ipsi mopinanti sub finem anni MDCLVIII. libris mille quingentis: quod congiarum postea quotannis ad finem vitae, tam vivo Mazarino quam mortuo ex ejus testamento percepit. Publicata est Eusebii historia anno MDCLIX. mense Julio: quam Valesius Archiepiscopis & Episcopis Ecclesiae Francicae, quorum auspiciis in lucem prodibat, Epistola ac Praefatione nuncupavit. Accepit postea