A26815:1972
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Carolus Montchallus Archiepiscopus Tolosanus, vir doctus, cui veteris historiae Ecclesiasticae editio mandata fuerat à Clero Gallicano, Socratem & Philostorgium cum duobus priscis codicibus Romae à Luca Holstenio conferendos curaverat, & Valesium secum Tolosam abducere frustra tentaverat, ut magna in re magno adjutore tacitus uteretur. Sed cum postea propter nimias occupationes suas huic see editioni vacare non posse animadvertisset; Petri Puteani ⟨p. 726⟩literis inci•atus, rogavit absens per epistolam Antistites Galliarum, ut Henricum Valesium ultro see ipsis offerentem ac humeros tanto oneri supponentem, suum in locum substituerent: quo doctior & magis idoneus suscipiendo operi non posset inveniri. Episcopi Regni Francorum, qui anno MDCL. Luteciae Parisiorum erant congregati, lectis Montchalli literis, ejus consilium secuti sunt, & Valesio, curam atque onus novae editionis priscae historiae Ecclesiasticae ad unum omnes una voce delegavere. Assignatae sunt ei in annos singulos librae sexcentae: cui summae ducentas libras anno MDCLXX. addidere. Secutum est triennium, Valesio infelix ac infortunatum: intra quod temporis spatium tribus veterrimis & maximis optimisque amicis privatus est. Quippe anno MDCLI. Jacobus Sirmundus, insequenti anno Petrus Puteanus custos Bibliothecae Regiae, anno demum MDCLIII. Dionysius Petavius, virtute & doctrina clarissimi ac eminentissimi viri decessere: quos Valesius sua quemque oratione laudavit, & eorum memoriae extremum hoc & quasi debitum munus exsolvit. Extant laudationes, ad quas lectorem remitto. De Sirmundo & Petavio in trans•ursu dicam, cum ut solet doctis accidere, nonnumquam alter ab altero dissentirent, alter etiam adversus alterum scribere parati essent; Valesium communem amicum amborum, hominem ab adulatione ac dissimulation alienum, libere quae sentiret dixisse; & licet utrimque traheretur, alterius probavisse sententiam, alterius nequidquam repugnantis palam damnavisse: tam sapienter denique, tam modeste ac sincere juvenem inter consummatos senes de re controversa, videlicet de Synodo Sirmiensi judicavisse, ut nihilominus utriusque usum amicitiamque retinuerit. Eadem ratione se gessit in contentione Sirmundi atque Tristani de nummo Hanniballiani Regis, de Anastasi, aliisque. Cum in quibusdam ab utroque dissentiret; neutrum tamen libertate sua laesit, ••utrum • endit.