A26815:1985
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Nunc de moribus ac de interiore vita hominis pauca dicenda sunt. Quod ad pietatem pertinet, Valesius sollennes dies festos, Pascha, Pentecosten, Assumptionem S. Mariae, festum omnium Sanctorum, & Natalem Domini, raro elabi passus est, quin à Presbytero poenitentiam & sacram communionem acciperet. Dominicis ac festis diebus, quoties ei per oculos & per valetudinem licuit, una cum populo Basilicas frequentavit. Ante annos tres vel quatuor quam decederet, quoties festis diebus morbo vexatus, domi see tenere cogebatur; Bernardi Clara vallensis Abbatis Sermones ab anagnoste suo sibi legi jubebat, attenteque eos audiebat, & avidis auribus hauriebat. Quippe existimabat, & amicis etiam dicere consueverat, dies Dominicos ac festos Dei laudibus, non studiis literarum impendi oportere: Sermones autem Bernardi quibuslibet veterum Patrum cum Graecorum tum Latinorum homiliis ac Sermonibus multo esse ad excitandam in animis nostris accendendamque pietatem aptiores. Id notandum duxi, propterea quod religio & exacta dierum festorum observatio raro creditur in eruditis reperiri: de quibus joci caussa dictitant, studere, Deo servire est. Presbyteris magnum semper honorem habuit. Hoc nonnumquam amicis sanus, hoc Presbyteris ipsis adstantibus moriens asserebat, Presbyteros summae sibi semper fuisse venerationi. Adeo verum est, quod ait Symmachus, qui bona fide Deum colit, hunc amare & Sacerdotes.
Nunc de moribus ac de interiore vita hominis pauca dicenda sunt. Quod ad pietatem pertinet, Valesius sollennes dies festos, Pascha, Pentecosten, Assumptionem S. Mariae, festum omnium Sanctorum, & Natalem Domini, raro elabi passus est, quin à Presbytero poenitentiam & sacram communionem acciperet. Dominicis ac festis diebus, quoties ei per oculos & per valetudinem licuit, una cum populo Basilicas frequentavit. Ante annos tres vel quatuor quam decederet, quoties festis diebus morbo vexatus, domi se tenere cogebatur; Bernardi Clara vallensis Abbatis Sermones ab anagnoste suo sibi legi jubebat, attenteque eos audiebat, & avidis auribus hauriebat. Quippe existimabat, & amicis etiam dicere consueverat, dies Dominicos ac festos Dei laudibus, non studiis literarum impendi oportere: Sermones autem Bernardi quibuslibet veterum Patrum cum Graecorum tum Latinorum homiliis ac Sermonibus multo esse ad excitandam in animis nostris accendendamque pietatem aptiores. Id notandum duxi, propterea quod religio & exacta dierum festorum observatio raro creditur in eruditis reperiri: de quibus joci caussa dictitant, studere, Deo servire est. Presbyteris magnum semper honorem habuit. Hoc nonnumquam amicis sanus, hoc Presbyteris ipsis adstantibus moriens asserebat, Presbyteros summae sibi semper fuisse venerationi. Adeo verum est, quod ait Symmachus, qui bona fide Deum colit, hunc amare & Sacerdotes.