A26815:198
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
perfecta vero bonitatem consequi super aliosque probos esse diligendos non ambigitur. Caeterûm nihil ei intolerabilius, quàm (ut verbis Horatii utar) superba civium potentiorum limina, militiam quoque saeculi, & conjugale vinculum, perosus fuerat: interrogatusque inter jocandum. Quid ei ad alterum subeundum onus, ferendumque & necessitate cogent & option data, levius videretur: haesitabundus aliquantulum, nutabundusque nec non pauxillum subridens: Conjugium, respondit, cui non tantum esset & servitutis annexum, & periculi quantum militiae: libertatem enim supra modum dilexerat, quam & natura sic affecta, & Philosophiae studia suggesserant, vagumque ob id plurimum extitisse illum autumo, nec propriam sibi unquam sedem delegisse: licet Florentiae saepius, & Ferrariae quandoque commorare • r, ⟨p. 104⟩quarum alteram civitatem sibi quasi domicilium praestituisse putaverim, qu•d scilicet in ea, post Bononiam primum literarum studia coluerat, illiusque princeps eum mi••fice diligeret, quadamque veluti assinitate conjunctus, utpote ex cuj•s ego sorore scilicet Blancha Maria Estensi natus sim, nec etiam longè nimis esset a patria, quando triginta tantum passuum millibus ab Mirandula orientem solem versus Ferraria distet: alteram sive aëris amoenitate, sive plurimum amicorum suavitate, sive ingeniorum subtilitate dilexit plurimum, & incoluit, quos inter literarios amore, duos sibi potissimum devinxit: Angelum scilicet Politianum virum Graecè Latinéque doctissimum, nec non variarum literarum florum refertum, ac propè vindicem Romanae linguae: alterum, Marsilium Ficinum Florentinum, hominem omnisaria literatura redolentem, sed maximum ex his qui nunc vivunt, Platonicum: cujus opera in Academicis sibi vendicandis, usus fuerat.
perfecta vero bonitatem consequi super aliosque probos esse diligendos non ambigitur. Caeterûm nihil ei intolerabilius, quàm (ut verbis Horatii utar) superba civium potentiorum limina, militiam quoque saeculi, & conjugale vinculum, perosus fuerat: interrogatusque inter jocandum. Quid ei ad alterum subeundum onus, ferendumque & necessitate cogente & optione data, levius videretur: haesitabundus aliquantulum, nutabundusque nec non pauxillum subridens: Conjugium, respondit, cui non tantum esset & servitutis annexum, & periculi quantum militiae: libertatem enim supra modum dilexerat, quam & natura sic affecta, & Philosophiae studia suggesserant, vagumque ob id plurimum extitisse illum autumo, nec propriam sibi unquam sedem delegisse: licet Florentiae saepius, & Ferrariae quandoque commorare r,