A26815:185
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
In Christianos postremò, quorum fides sine operibus visitur, vehementer invectus fuerat, necnon diligenter exploraverat, quî fieri posset, ut ignem in meditullio terrae constitutum homines credant, quo perpetuò datura sunt poenas damnatorum corpora, caeteraque id genus tàm animae quàm corporis inexcogitata supplicia: immensa quoque deitatis visae gaudia, quibus animae corporibus junctae beantur, atque dictis Ecclesiae quae ad credendum compellunt, obaudientes non sint, & nihilominus passim debacchentur in vitia, divitiisque incumbant cumulandis, nihilque minus formidetur ab eis, quàm poenae, aut affectetur quàm regnum Dei: pro morborum item qualitate idoneam opem admovere tentabat, tetros scilicet morbos, & suapte natura impuros, acribus acerbisque medicaminibus inurere: ea verò vulnera quae minori infecta malitia de pravataque forent cicatricemque obducere desyderarent, lenibus placabilibusque fovere: adeptis verò valetudinem & recidiva metuentibus, saluberrimas potions, celebrataque antidota praeparare. Multa alia opera fuerat exorsus, quibus sperari poterat futurum, ut Philosophiae studia in universum, eliminatis erroribus, explosaque barbarie reflorerent.
In Christianos postremò, quorum fides sine operibus visitur, vehementer invectus fuerat, necnon diligenter exploraverat, quî fieri posset, ut ignem in meditullio terrae constitutum homines credant, quo perpetuò datura sunt poenas damnatorum corpora, caeteraque id genus tàm animae quàm corporis inexcogitata supplicia: immensa quoque deitatis visae gaudia, quibus animae corporibus junctae beantur, atque dictis Ecclesiae quae ad credendum compellunt, obaudientes non sint, & nihilominus passim debacchentur in vitia, divitiisque incumbant cumulandis, nihilque minus formidetur ab eis, quàm poenae, aut affectetur quàm regnum Dei: pro morborum item qualitate idoneam opem admovere tentabat, tetros scilicet morbos, & suapte natura impuros, acribus acerbisque medicaminibus inurere: ea verò vulnera quae minori infecta malitia de pravataque forent cicatricemque obducere desyderarent, lenibus placabilibusque fovere: adeptis verò valetudinem & recidiva metuentibus, saluberrimas potiones, celebrataque antidota praeparare. Multa alia opera fuerat exorsus, quibus sperari poterat futurum, ut Philosophiae studia in universum, eliminatis erroribus, explosaque barbarie reflorerent.