laudari autem ac magni fieri nefas duceret, quae laudem & gloriam minime merebantur. Cum de alienis operibus tam libere judicium ferret, ipse in libris suis aliqua reprehendi haud aequo animo patiebatur: non tam quod quemquam contemneret, ut ingenio inferiorem atque doctrina, aut see unum ceteris omnibus anteferret; quam quod intolerabile judicaret, indoctos de rebus sibi ignotis audacter & impudenter far sententiam, & palam ea improbare ac maligne damnare, quae non intelligerent. In re seria, in lusu etiam (nam juvenis non raro nec male aut infeliciter lusit) siqua esset orta contentio, omnes sibi, nemini ipse cedere volebat: volebat vincere, vinci nolebat, quae pervicacia paullatim provecta aetate deferbuit. Nimirum, ut ait Tullius in libro de officiis, in elation & magnitudine animi facillime pertinacia & nimia cupiditas principatus innascitur. Quum prospera valetudine utebatur, fratres & propinquos suos, si forte aegrotarent, morbis obnoxios, infirmos, lecto gaudentes appellabat, ac sui dissimiles esse dicebat. At si ipse in morbum incidisset, clauso undique cubiculo nec lumen, nec amicos, ac ne proximos quidem admittebat, sed in solitudine & silentio permanebat, ac modo dolours suos ejulatu ac clamoribus, modo febrim crebro atque sublimi anhelitu testabatur, ita dolorem levari, febrilem ardorem minui ratus. Postquam autem convalucrat, velut praeteritorum oblitus, leve ac contemnendum fuisse quidquid tulisset, ai•bat: vix acne vix quidem aegrotavisse videri volebat: molestus ei erat, qui mentionem morbi faciebat; gratissimus contra, qui de prospera ejus ac juvenili valetudine, de viribus mirabundus loquebatur. Natus annis septuaginta, nec sibi ipse videbatur senex, nec aliis videri volebat, qui mala & incomm•da senectutis nulla sentiret. In literis quas ad eum miserat Gronovius Gronovii filius, longam & felicem senectutem ei precatus erat. Senectutis nomine offensus est Valesius, epistolamque ceu à juvene juveniliter & inept scriptam projecit, tamquam sibi dedecus aliquod falso exprobraretur. Id mihi post, sed ridens referebat: ita ut appareret ipsum in se postea descendisse, & annorum suorum magis quam firmae valetudinis & virium habita ratione, dictum Gronovii probavisse. Adjiciebat insuper, ante acceptas hasce à Gronovio literas, se de senectute sua numquam cogitavisse.
laudari autem ac magni fieri nefas duceret, quae laudem & gloriam minime merebantur. Cum de alienis operibus tam libere judicium ferret, ipse in libris suis aliqua reprehendi haud aequo animo patiebatur: non tam quod quemquam contemneret, ut ingenio inferiorem atque doctrina, aut se unum ceteris omnibus anteferret; quam quod intolerabile judicaret, indoctos de rebus sibi ignotis audacter & impudenter ferre sententiam, & palam ea improbare ac maligne damnare, quae non intelligerent. In re seria, in lusu etiam (nam juvenis non raro nec male aut infeliciter lusit) siqua esset orta contentio, omnes sibi, nemini ipse cedere volebat: volebat vincere, vinci nolebat, quae pervicacia paullatim provecta aetate deferbuit. Nimirum, ut ait Tullius in libro de officiis, in elatione & magnitudine animi facillime pertinacia & nimia cupiditas principatus innascitur. Quum prospera valetudine utebatur, fratres & propinquos suos, si forte aegrotarent, morbis obnoxios, infirmos, lecto gaudentes appellabat, ac sui dissimiles esse dicebat. At si ipse in morbum incidisset, clauso undique cubiculo nec lumen, nec amicos, ac ne proximos quidem admittebat, sed in solitudine & silentio permanebat, ac modo dolores suos ejulatu ac clamoribus, modo febrim crebro atque sublimi anhelitu testabatur, ita dolorem levari, febrilem ardorem minui ratus. Postquam autem convalucrat, velut praeteritorum oblitus, leve ac contemnendum fuisse quidquid tulisset, ai•bat: vix ac ne vix quidem aegrotavisse videri volebat: molestus ei erat, qui mentionem morbi faciebat; gratissimus contra, qui de prospera ejus ac juvenili valetudine, de viribus mirabundus loquebatur. Natus annis septuaginta, nec sibi ipse videbatur senex, nec aliis videri volebat, qui mala & incomm•da senectutis nulla sentiret. In literis quas ad eum miserat Gronovius Gronovii filius, longam & felicem senectutem ei precatus erat. Senectutis nomine offensus est Valesius, epistolamque ceu à juvene juveniliter & inepte scriptam projecit, tamquam sibi dedecus aliquod falso exprobraretur. Id mihi post, sed ridens referebat: ita ut appareret ipsum in se postea descendisse, & annorum suorum magis quam firmae valetudinis & virium habita ratione, dictum Gronovii probavisse. Adjiciebat insuper, ante acceptas hasce à Gronovio literas, se de senectute sua numquam cogitavisse.