A26815:1983
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Post editam totam Ecclesiasticam historiam vix novem menses effluxerant, quum circa mensem Martium Valesius in morbum incidit: quem ipsemet initio contemsit, & celeriter ac facile sanari posse credidit, propterea quod eum variantem, & nunc graviorem, nunc leviorem, interdum etiam velut ex toto decedentem videbat. Sed postea cum indies dolores accrescerent, animadverrit totam vim morbi in lienem proximasque parts corporis prorupisse. Tum •ere quotidie, interdum etiam intra unum diem••on semel magnis & acutis doloribus cruciabatur, ita ut saepissime ejulare & clamare cogeretur. Sublato […] tempus dolore, statim redibat ad sese: alium crederes, cum suis, cum amicis colloquebatur; ambulabat modo domi, modo etiam foris; studebat quoque ac dictabat; petebat Ecclesias, & omnes Christiani partes implebat. Sic biennium ac duos menses consumsit. Jamque melius see habere, & veris beneficio convaliturus putabatur, quum subito ingravescente vi morbi tandem succubuit, & peractis quae virum pium atque Christianum facere oportebat, Nonis Maii anno Christi MDC LXXVI. exspiravit, cum saepius intra horas quatuordecim ore cruorem effudisset. Tanta quidem ei fuit ad extremum spiritum animi praesentia, ut circumstantes alloqueretur, responderet interrogantibus, & cum Presbyteris Deum precantibus preces suas jungeret. Vixit annis duobus & septuaginta, mensibus octo, biduo minus. Elatus est modica pompa funeris, maxima doctorum frequentia: sepultus est in Campensi Basilica S. Nicolai, in monumento avito. Ex septem liberis quos sustulerat, moriens tres filios superstites reliquit, maximum natu Hadrianum, quem rogatus à patre infantis, de sacro fonte excepi, & cui meum Hadriani nomen dedi; Henricum, & Carolum: è quibus Hadrianus duodecimum annum agit, Henricus xi.
Post editam totam Ecclesiasticam historiam vix novem menses effluxerant, quum circa mensem Martium Valesius in morbum incidit: quem ipsemet initio contemsit, & celeriter ac facile sanari posse credidit, propterea quod eum variantem, & nunc graviorem, nunc leviorem, interdum etiam velut ex toto decedentem videbat. Sed postea cum indies dolores accrescerent, animadverrit totam vim morbi in lienem proximasque partes corporis prorupisse. Tum •ere quotidie, interdum etiam intra unum diem••on semel magnis & acutis doloribus cruciabatur, ita ut saepissime ejulare & clamare cogeretur. Sublato 〈…〉 tempus dolore, statim redibat ad sese: alium crederes, cum suis, cum amicis colloquebatur; ambulabat modo domi, modo etiam foris; studebat quoque ac dictabat; petebat Ecclesias, & omnes Christiani partes implebat. Sic biennium ac duos menses consumsit. Jamque melius se habere, & veris beneficio convaliturus putabatur, quum subito ingravescente vi morbi tandem succubuit, & peractis quae virum pium atque Christianum facere oportebat, Nonis Maii anno Christi MDC LXXVI. exspiravit, cum saepius intra horas quatuordecim ore cruorem effudisset. Tanta quidem ei fuit ad extremum spiritum animi praesentia, ut circumstantes alloqueretur, responderet interrogantibus, & cum Presbyteris Deum precantibus preces suas jungeret. Vixit annis duobus & septuaginta, mensibus octo, biduo minus. Elatus est modica pompa funeris, maxima doctorum frequentia: sepultus est in Campensi Basilica S. Nicolai, in monumento avito. Ex septem liberis quos sustulerat, moriens tres filios superstites reliquit, maximum natu Hadrianum, quem rogatus à patre infantis, de sacro fonte excepi, & cui meum Hadriani nomen dedi; Henricum, & Carolum: è quibus Hadrianus duodecimum annum agit, Henricus xi.