A26815:1996
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Quid autem attinet huc afferre amitas Usserii duas, caecas illas quidem ab incunabulis, at in scripturis Sacris supra fidem perspicaces, nisi ut intelligamus cas primum literarum usum huic nepoti suo indicasse, & quas ipsae nunquam conspexerant ille ut videret ac legeret effecisse. Fratrem denique habuit Ambrosium Usserium, vitae quidem brevioris, at praestantis ingenii juvenem, & Hebraeae linguae peritissimum; uti satis arguit V. T. ad Jobum usque ab illo Anglice redditum ex Hebraeo. Cujus exemplar ipsius manu descriptum etiamnum extare dicitur, quod quo minus absolveret in causa fuit novae illius versionis Anglicanae publicatio, quae Jacobi Regis auspiciis est adornata.
H • nus Usserii nostri genus vidimus. Et quamvis lubricum admodum ac in • m sit à Majoribus ductum argumentum virtutis, plus tamen gratiae ac • oritatis habere solet, quae in sobole conspicitur, avita, haereditaria, & quasi à Majoribus traducta virtus. Verum ad ipsum aliquando veniamus, Qui octo jam tum annorum puer praeceptoribus traditus est vi•is eximiis & apprime ⟨p. 736⟩doctis Jacoborum pari; Fullertono nempe & Hamiltono, qui è Scotia sua Dublinium missi Jacobi Regis sui consilia & negotia sub hujusmodi professionis larva dissimulabant. A quo & magnis honoribus auctos, & rebus magnis in Republica gerendis postmodum admotos legimus. Praeclare interim, & non sine singulari Dei providentia comparatum est, ut in Hibernia, tunc temporis ab ejusmodi viris satis inopi, opportune existerent, qui Usserii mores ac studia formarent, idonei artifices, in quo sane solebat ipse divinae providentiae manum saepius agnoscere & exosculari. Horum opera jacta sunt illa literaturae fundamenta quibus postea superstructum est tam magnificum totique orbi stupendum aedificium; quod quo splendidius esset ac utilius, voluit Deus ut una cum eruditione co-aeva pietas adolesceret. Siquidem decimum aetatis annum vix attigerat cum Deus illi serium religionis sensum indidit, dumb audiret quendam de verbis Sancti Pauli ad Romanos, initio capitis duodecimi concionantem. Quin & haeserunt animo quaedam è Perkinsii concionantis ore calamo excepta, illique lecta, de die dominico sanctificando. O praeclaram illam vivendi methodum, qua quis à teneris unguiculis pietate imbutus & obsequio Dei ita addictus est, ut constanti proposito ac pertinaci studio gloriae Dei promovendae omnia vitae suae munia deinceps administret.