A26815:1986
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Erat somni plerumque alti atque diuturni, ac ne inter tonitrua quidem tempestatosque deserentis, matutinum tempus studiis impertiebat: post meridiem & prandium audiebat aliquid & dictabat aliquando, sed non diu. Nox studiis eximebatur. Vigilias enim pati non poterat, nec unquam nisi extraordinaria aliqua necessitate coactus lucubrabat. Plerumque solitudine ac secreto delectabatur, ut quae legerat aut scripserat, scripturusque erat, secum tacitus meditaretur ac veluti ruminaret. Negabat enim sine meditatione utilem esse lectionem. Quare & amicis ipsum quaerentibus haud raro dici jubebat, se domi non esse. Hac contentione animi tot ista ac tanta volumina peregit. Cum esset igitur, ita ut docui, studiosus ac laboriosus, nihilominus tamen dictitabat parum see ac pauculis horis studere. Tantopere libris evolvendis ac componendis intentus, nihilo segnius rei familiaris curam agebat: quam non servare solum parcimonia, verumetiam omni bono modo auger conabatur. Libros suos non libenter amicis commodabat, praesertim indoctis, quibus nulli usui futuros sciebat, cum his ipse carere non posset. Plagiarios, quales inter •ruditos sunt plurimi, plurimum oderat: & si qui observationes suas fraud aliqua, aut se inconsulto nec permittente, sibi vindicavissent, librisque suis ins•rui•i•nt, plane ⟨p. 732⟩irascebatur, & querebatur palam. Quinetiam si vel leve aliquid ad literas pertinens cuiquam dixisset; in voluminibus editis aut rem totam supprimi atque praeteriri, aut gratam sui mentionem fieri volebat, & se inhonoratum transmitti, ac honore qualiscumque observationis fraudari indignabatur. Suum quidem esse, quod sibi aliquando visum esset ac venisset in mentem; res autem suas ubicumque aut à quocumque interceptae essent, jure ab se repeti posse arbitrabatur. In quo sane accidit aliquando, ut amicos & quosvis alios eruditos scriptores falso ac sine causa suspectos habeamus, accusemusque plagii. Quis enim quantumvis doctus negare ausit, id quod observavit, aut à nemine antea observatum fuisse, aut ab aliquo alio sibi incognito eodem tempore observari potuisse? Ita de sui similibus judicare, est hominis aut nimium ingenio suo confidentis, aut nimium diffidentis alieno. Parcus erat sermonis, parcus & laudum: & nisi si quid amicitiae dabat, (quod rarum erat) pauca aetatis suae probabat scripta, pauca laudabat: quod non multa laude digna aut multi aestimanda eddy videret;