A26815:1999
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Exacto jam tyrocinii sui quinquennio, in quo Grammaticae, Rhetoricae & Poeticae (quam amabat unice) Chronologiae insuper studium adjunxerat, annos jam natus tredecim subduxit manum ferulae, ac in Collegium Dublinense, (faelici omine) primus omnium scholaris inscriptus est, & Jacobi Hamiltoni, supra laudati, fidei ac tutelae concreditus; qui è ludi literarii hypodidascalo nunc in Collegii socium est adoptatus. Quem saepius audivi (inquit Bernardus) stupendum Usserii cum ingenii acumen, tum in studiis profectum, non sine admiratione multa, commemorantem.
Biennium inde efluxit, in quo non solum Artibus liberalibus adjunxit animum, verum & Graecae Linguae ac Hebraeae peritiam adeptus est, Chronologiam vero ita excoluit, ut conficeret S. Scripturae Chronicon, quod usque ad Regum librospertinebat, Annalium idem postea suorum non contemnendum rudimentum. Crevit interim ejus ex parallelo pietas; accidit enim ut dum se ad sacrae Synaxeos participationem accommodaret, hoc inter alia profusis defleret lacrymis, quod studiorum tempora recursura, quam diem dominicum ardentiore desiderio expectaret. Neque parum angebant pium animum de paterno Dei in se amore scrupulus, quod nondum ejus castigantem manum▪ fuisset ⟨p. 737⟩expertus, de quo certe in aetate provectiore non habebat quod quereretur.
Nondum in Artibus evaserat Baccalaureus cum jam percurrerat Stapiltoni Fortalitium fidei; ubi cum vidisset immanem hominis confidentiam Ecclesiae nostrae doctrinam novitatis insimulantem, suam autem antiquitate venditantem, commotus animo continuo secum statuebat (Deo vitae usuram concedente) omnia veterum Patrum monumenta evolvere, ac penitius excutere, quo tantae confidentiae quid subesset veri exploraret. Quod quidem ille pensum annorum octodecim curriculo, intra vicesimum nempe ac tricesimum octavum aetatis suae annum, postmodum absolvit. Cujus tam singularis industriae ac diligentiae fructum non parvum hodie capit Ecclesia Dei, uberiorem certe perceptura cum Bibliotheca ejus Theologica & veterum Scriptorum Ecclesiasticorum criticum, quos ardentibus votis exoptamus, obstetriciis doctorum manibus in lucem publicam proferentur.