A26815:1998
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
At sensit Diabolus quam regno suo periculosa forent tam festinae pietatis primordia, ac metuens quorsum tandem evaderent minae illae, ni tempestive reprimerentur, terroribus illum suis die noctuque exagitabat, ut eum à pietatis studio ac officiis deturbaret: verum ad fuit Deus invocanti servulo, & à satanae illum terroribus liberavit. Ista consilia cum videret satanas parum è sententià & voto suo successisse, aliam sibi rationem ineundam esse statuebat. Chartarum pictarum lusu à pietatis & literarum studiis avocare illum satagebat; ut, quem non vi à proposito dimovere poterat, eum saltem dulci voluptatis esca illectum irretiret. Verum ut primum sensit Usserius quantis praestigiis ludendi amor illius animum occuparat, diaboli versutia subolfacta, ab eo ludendi genere de caetero penitus abstinuit.
Exacto jam tyrocinii sui quinquennio, in quo Grammaticae, Rhetoricae & Poeticae (quam amabat unice) Chronologiae insuper studium adjunxerat, annos jam natus tredecim subduxit manum ferulae, ac in Collegium Dublinense, (faelici omine) primus omnium scholaris inscriptus est, & Jacobi Hamiltoni, supra laudati, fidei ac tutelae concreditus; qui è ludi literarii hypodidascalo nunc in Collegii socium est adoptatus. Quem saepius audivi (inquit Bernardus) stupendum Usserii cum ingenii acumen, tum in studiis profectum, non sine admiratione multa, commemorantem.
Biennium inde efluxit, in quo non solum Artibus liberalibus adjunxit animum, verum & Graecae Linguae ac Hebraeae peritiam adeptus est, Chronologiam vero ita excoluit, ut conficeret S. Scripturae Chronicon, quod usque ad Regum librospertinebat, Annalium idem postea suorum non contemnendum rudimentum. Crevit interim ejus ex parallelo pietas; accidit enim ut dum se ad sacrae Synaxeos participationem accommodaret, hoc inter alia profusis defleret lacrymis, quod studiorum tempora recursura, quam diem dominicum ardentiore desiderio expectaret. Neque parum angebant pium animum de paterno Dei in se amore scrupulus, quod nondum ejus castigantem manum fuisset