A26815:200
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Biography Pico della Mirandola › PAULI JOVII DE JOANNE PICO Mirandula Elogium.
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
PAULI JOVII DE JOANNE PICO Mirandula Elogium.
JOANNES Picus Mirandula meritò cognomine Phoenix appellatus est: quòd in eum, Dii superi, supra familiae claritatem, omnis corporis, ac animi vel rarissima dona contulerint: Mira enim altitudine subtilis ingenii, decora facie, lectissimisque moribus, & incomparabili, quum disputaret, aut scriberet, facundia-omnes ejus seculi sapientes in admirationem sui facilè convertit: Gravissimo autem opere, nec dum absoluto, tanta eruditione atque vehementia Astrologos, totius divinationis vanitate confutata, persecutus est, ut subtilium disciplinarum professors à scribendo deterruisse videatur- In Heptaplo autem dum Sacrarum literarum mysteria, divino ore nobis recludit, & in Apologetico gravissimis disciplinarum omnium rationibus proposita ad disputandum, ingenii sui decreta defendit, seipsum doctrina atque memoriae felicitate supergressus esse videtur. Excessit è vita dignus Coelo, trium & triginta annorum Juvenis, eo die tàm celebri, quàm postea Italiae maximè funesto, quo Carolus Galliae Rex octavus Florentiam est ingressus, scilicet, ut tanti funeris luctus, quum sub signis ornatus in pompam externae gentis exercitus urbem intraret, vel eo inusitato spectaculo, & in tanta receptae libertatis laetitia, minimè uinceretur.
JOANNES Picus Mirandula meritò cognomine Phoenix appellatus est: quòd in eum, Dii superi, supra familiae claritatem, omnis corporis, ac animi vel rarissima dona contulerint: Mira enim altitudine subtilis ingenii, decora facie, lectissimisque moribus, & incomparabili, quum disputaret, aut scriberet, facundia-omnes ejus seculi sapientes in admirationem sui facilè convertit: Gravissimo autem opere, nec dum absoluto, tanta eruditione atque vehementia Astrologos, totius divinationis vanitate confutata, persecutus est, ut subtilium disciplinarum professores à scribendo deterruisse videatur- In Heptaplo autem dum Sacrarum literarum mysteria, divino ore nobis recludit, & in Apologetico gravissimis disciplinarum omnium rationibus proposita ad disputandum, ingenii sui decreta defendit, seipsum doctrina atque memoriae felicitate supergressus esse videtur. Excessit è vita dignus Coelo, trium & triginta annorum Juvenis, eo die tàm celebri, quàm postea Italiae maximè funesto, quo Carolus Galliae Rex octavus Florentiam est ingressus, scilicet, ut tanti funeris luctus, quum sub signis ornatus in pompam externae gentis exercitus urbem intraret, vel eo inusitato spectaculo, & in tanta receptae libertatis laetitia, minimè uinceretur.