A26815:2001
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Nondum in Artibus evaserat Baccalaureus cum jam percurrerat Stapiltoni Fortalitium fidei; ubi cum vidisset immanem hominis confidentiam Ecclesiae nostrae doctrinam novitatis insimulantem, suam autem antiquitate venditantem, commotus animo continuo secum statuebat (Deo vitae usuram concedente) omnia veterum Patrum monumenta evolvere, ac penitius excutere, quo tantae confidentiae quid subesset veri exploraret. Quod quidem ille pensum annorum octodecim curriculo, intra vicesimum nempe ac tricesimum octavum aetatis suae annum, postmodum absolvit. Cujus tam singularis industriae ac diligentiae fructum non parvum hodie capit Ecclesia▪ Dei, uberiorem certe perceptura cum Bibliotheca ejus Theologica & veterum Scriptorum Ecclesiasticorum criticum, quos ardentibus votis exoptamus, obstetriciis doctorum manibus in lucem publicam proferentur.
Baccaaureatum adeptus adeo diligenter Artium studiis insudabat, ut coram Essexiae commit, eodemque Prorege Hiberniae, ac Dublinensis Academiae Cancellario, in Philosophia publice cum summa sua laud disputaret. Verum inter ea studia non continuit se, sed multos veterum Patrum libros, quin & polemica Pontificiorum simul & nostrorum scripta interim percurrebat, atque ita quidem ut cum sacerdotum Romanensium primipilis disputationem deinceps nunquam detrectaret. Imo cum Henrico Simondio Jesuita, poscente sibi dari adversarios in castro Dublinensi de arce causae suae (scil. Antichristo) saepius ita conflixit, imberbis juvenis cum veterano milite, ut & provocationis eum suae peniteret, & satis antagonistarum in uno hoc octodenario tyrone experiretur. Ipsum audite Jesuitam in praefatione libri sui quem de Britannomachia ministrorum placuit inscribere. Prodiit quidem semel, (inquit) octodenarius praecocis sapientiae juvenis, de abstrusissimis rebus Theologicis, cum adhuc Philosophica studia non esset emensus, nec ephebis egressus, disputandi avidus, &c. Quem postea cum adoleverat Acatholicorum doctissimum idem ille pronunciabat, amplum sane & insolitum exid genus adversarii ore testimonium.
Baccaaureatum adeptus adeo diligenter Artium studiis insudabat, ut coram Essexiae comite, eodemque Prorege Hiberniae, ac Dublinensis Academiae Cancellario, in Philosophia publice cum summa sua laude disputaret. Verum inter ea studia non continuit se, sed multos veterum Patrum libros, quin & polemica Pontificiorum simul & nostrorum scripta interim percurrebat, atque ita quidem ut cum sacerdotum Romanensium primipilis disputationem deinceps nunquam detrectaret. Imo cum Henrico Simondio Jesuita, poscente sibi dari adversarios in castro Dublinensi de arce causae suae (scil. Antichristo) saepius ita conflixit, imberbis juvenis cum veterano milite, ut & provocationis eum suae peniteret, & satis antagonistarum in uno hoc octodenario tyrone experiretur. Ipsum audite Jesuitam in praefatione libri sui quem de Britannomachia ministrorum placuit inscribere. Prodiit quidem semel, (inquit) octodenarius praecocis sapientiae juvenis, de abstrusissimis rebus Theologicis, cum adhuc Philosophica studia non esset emensus, nec ephebis egressus, disputandi avidus, &c. Quem postea cum adoleverat Acatholicorum doctissimum idem ille pronunciabat, amplum sane & insolitum exid genus adversarii ore testimonium.