A26815:2014
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Circa idem tempus cum in Papistas nonnullos sententia in camera stellata ferenda esset, quod juramentum de supr•matu Regis agnoscendo recusarent, ci partes datae sunt eos prius instruendi, ac de juramento illo commonefaciendi quod ansam praebuit eruditae illi quam de ea re habuit orationi, quae in operibus ejus Anglicanis hodie conspicitur. Ecclesiae adhuc Midensis Episcopus Malonei Jesuitae provocationi scripto respondit, quod dum edendi causa in Anglia commoraretur de Ecclesiae Christi universalitate coram Jacobo Rege eruditam habuit concionem, quae etiam publici juris facta est. Sed ecce dum •indicandae veritati sedulo incumberet ad Armachanam sedem, Hamptono demortuo, evectus est, centesimus à Patricio illius Cathedrae Episcopus, qui Augustini coaevus, primus ibidem sedisse perhibetur; & eandem ibi doctrinam quam nos hodie profitemur praedicasse, prout Usserius alicubi de verisimili saltem commonstravit.
Summum jam Ecclesiastici honoris apicem, in eo quidem regno, consecutus de solita tamen sua in concionando diligentia nihil quicquam remittebat. Ita summus honos, qui nonnullorum animos corrumpere solet, & vel clevare superbia, vel otio discingere, huic certe quidem & humilitatem auxit & acuit industriam, verum dum supra quam quod viresferrent concionando incumberet, accidit ut febri quartana correptus per novem menses detineretur, qua tam•n (favente Deo) foeliciter tandem defunctus est.
Vix à morbo illo convaluerat cum Mordantius Baro (qui idem postea Petropolitanus com•s) Fide ac professione pontificius uxorem suam ad easde• partes traducendi cupidus, id non alia ratione commodius aut certius fieri posse putabat, quam si duos doctos & primarios viros, alterum ex altera parte, audiret disputantes, quo circa causae suae pugilem delegit Beaumontium Jesuitam, cui verum nomen suberat Rookwoodus, utpote illius Rookwoodi frater qui ob conspirationem sulfuream capite poenas dedit. Hunc contra antagonistam elegit pia Domina Primatem hunc nostrum, qui reformatae fidei partes disputando tueretur. Is, quamvis esset haud satis adhuc confirmatae valetudinis, aut tanto itineri viribus idoneis, pro co tamen quo semper fuerat veritatis propugnandae & animas lucrifaciendi studio, rogatus id munus non detrectabat. Locus disputationi assignatus erant ipsius Baronis aedes, quae hodie Draitoniae conspiciuntur in agro Northamptoniensi, eo certe huic negotio magis accommodae, quod Bibliothecam continerent veterum Patrum scriptis instructissimam, quae ibi in promptu erant, si ad ea forte (quod fere fit) inter disputandum fieret provocatio. Disputationi capita proponebantur De transubstantione; De Sanctorum invocatione, De imaginibus, atque de perpetua Ecclesiae visibilitate; Postquam triduum fuisset disputationi datum (singulis nempe diebus horae quinque) in quibus Reverendissimus Primas respondentis parts sustinuerat, die quarto Jesuitae idem munus ex optione propria incumbebat; qui ad horam condictam non comparuit, verum scriptis ad Baronem literis se excusavit, quod omnia quae excogitarat argumenta è memoria prorsus excidissent, nec revocanda; cujus infortunii causam in justum Dei judicium rejiciebat, quod sponte sua, absque licentia superiorum, cum viro tantae eminentiae ac eruditionis ausus fuisset in arnam descendere; quae tam turpis ejus tergiversatio tantum sane valuit apud Baronis animum, ut postquam sermones cum Primate ulterius conseruerat, Pontificiorum partibus nuncium remitteret, & in Evangelicae veritatis professione ad finem usque vitae perseveraret.