A26815:2013
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Electus jam Episcopus, postquam ad Parlamenti Anglicani inferioris ordinis senators concionem habuerat eruditam, (quae postea typis tradita est ex illorum mandato) ac in Hiberniam erat reversus ab Hamptono Primate, duobus Episcopis Suffragancis, pro more & praescripto illius Ecclesiae, assistentibus, Episcopus Midensis consecratus est. Neque porro destitit à vetere sua concionandi diligentia, verum quo arctius se ad eam obstringeret Episcopali suo sigillo inscribi voluit illud Pauli effatum, Vae mihi si non Evangelizavero; ut vere de illo dici possit quod de Augustino in ejus vita Posidonius. Atque Episcopatu suscepto, multo instantius ac ferventius majore autoritate, non in una tantum •egione, sed ubieunque rogatus, verbum salutis aeternae alacriter & suaviter, pullulante atque crescente Domini Ecclesia, praedicabat. Quocirca cum multos haberet in Dioecesi sua pontificios, primo certè colloquiis privatis cum eis egit, quibus profecto tantum effectum est ut concionantem illum audire deinceps non recusarent, modo ne in templo tamen quod ipsum iis condonandum putavit, ac proinde in foro juridiciali concionem habuit; qua sane nonnullorum animos ita fl•ctebat, ut nunquam in posterum à sacrificulis suis ullibi eum concionantem audire permitterentur; nihilominus postea multos, qua concione, qua colloquio, ad agnitionem perduxit Evangelicae veritatis.
Electus jam Episcopus, postquam ad Parlamenti Anglicani inferioris ordinis senatores concionem habuerat eruditam, (quae postea typis tradita est ex illorum mandato) ac in Hiberniam erat reversus ab Hamptono Primate, duobus Episcopis Suffragancis, pro more & praescripto illius Ecclesiae, assistentibus, Episcopus Midensis consecratus est. Neque porro destitit à vetere sua concionandi diligentia, verum quo arctius se ad eam obstringeret Episcopali suo sigillo inscribi voluit illud Pauli effatum, Vae mihi si non Evangelizavero; ut vere de illo dici possit quod de Augustino in ejus vita Posidonius. Atque Episcopatu suscepto, multo instantius ac ferventius majore autoritate, non in una tantum •egione, sed ubieunque rogatus, verbum salutis aeternae alacriter & suaviter, pullulante atque crescente Domini Ecclesia, praedicabat. Quocirca cum multos haberet in Dioecesi sua pontificios, primo certè colloquiis privatis cum eis egit, quibus profecto tantum effectum est ut concionantem illum audire deinceps non recusarent, modo ne in templo tamen quod ipsum iis condonandum putavit, ac proinde in foro juridiciali concionem habuit; qua sane nonnullorum animos ita flctebat, ut nunquam in posterum à sacrificulis suis ullibi eum concionantem audire permitterentur; nihilominus postea multos, qua concione, qua colloquio, ad agnitionem perduxit Evangelicae veritatis.