A26815:2026
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Dum autem ageret Sancti Donati gravi morbo correptus est, qui medicis ⟨p. 745⟩Dysuria videbatur. Hic illum quam severis torminibus exercebat, in quibus mediis patientissime se gessit, Deum laudans ac ejusdem voluntati see totum resignans; piis consiliis circumstantes hortatus resipiscentiam ne different, ac piam vitam ad extrema rejicerent. Sed huic morbo accesserat per nares fluxus sanguinis, qui durabat horas quadraginta continuas nulla quidem art sistendus, adeo ut nulla spes vitae superesset. Cum autem jaceret jam expiranti similis, sponte sua subsistente sanguine, aliquantisper mentis excessum passus est; quem astantes quidem mortem interpretati sunt. Verum respexit Deus languentem servum, eumque velut ex umbra mortis resuscitavit, qui sensim vires, & quasi è postliminio recipiens pergebat deinceps in tela ordita pertexenda.
Dum autem ageret Sancti Donati gravi morbo correptus est, qui medicis ⟨p. 745⟩Dysuria videbatur. Hic illum quam severis torminibus exercebat, in quibus mediis patientissime se gessit, Deum laudans ac ejusdem voluntati se totum resignans; piis consiliis circumstantes hortatus resipiscentiam ne differrent, ac piam vitam ad extrema rejicerent. Sed huic morbo accesserat per nares fluxus sanguinis, qui durabat horas quadraginta continuas nulla quidem arte sistendus, adeo ut nulla spes vitae superesset. Cum autem jaceret jam expiranti similis, sponte sua subsistente sanguine, aliquantisper mentis excessum passus est; quem astantes quidem mortem interpretati sunt. Verum respexit Deus languentem servum, eumque velut ex umbra mortis resuscitavit, qui sensim vires, & quasi è postliminio recipiens pergebat deinceps in tela ordita pertexenda.
Rebus autem Regiis ubique jam prostratis & conclamatis, cum nullus ei locus superesse videbatur, ubi tuto posset conquiescere; consilium cepit de partes aliquas transmarinas adeundo, ubi nec Pelopidarum. Verum cum transitum ornnem sibi interclusum esse intelligeret eam cogitationem deposuit. Neque multum inde temporis intercesserat cum Petriburgensis Comitissa, jam tum vidua, instanter eum ac humanissime invitavit, ut suarum aediam hospitio uteretur, praestans interim ac in se recipiens eum tutum apud se receptum ac conditionem ipso non indignam consecuturum. Cupiebat siquidem pia & grata foemina acceptum olim beneficium officio aliquo suo in tam opportuno ac necessario ejus tempore compensare. Quocirca Usserius postquam super ear aliquandiu deliberaverat, Rege imprimis annuente, oblatum beneficium in se admisit.